12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

468 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium OfficialeMadraspolitanae, atque eius pro tempore Episcopos metropolitico iuriArchiepiscopi Madraspolitani subiicimus. Hisce insuper pro temporeAntistitibus iura omnia, honores, insignia, favores, gratias, potestateset privilegia tribuimus, quibus ceteri per orbem Episcopi gaudent, eosqueomnibus item oneribus et obligationibus adstringimus, quibus ceteriadstringuntur. Cum autem Missio de Cuttack apostolicis sodalium curisCongregationis Missionis hucusque commissa fuerit, dioecesis quoqueCuttackensis eidem Congregationi, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicaebeneplacitum, posthac concredita manebit. Cum vero praesentistemporis adiuncta haud permittant, quominus in nova ista dioecesi canonicorumCapitulum cathedrale modo erigatur, indulgemus ut âd iuristramitem pro canonicis consultores dioecesani interim constituantur.Quod autem attinet ad huius dioeceseos Cuttackensis regimen et administrationem,ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,electionem," ad clericorum iura et onera aliaque huiusmodi, servandaiubemus quae sacri canones praescribunt. Praesentes autem Litteras etin eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit,vel qui sua interesse praesumant auditi non fuerint ac praemissis nonconsenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione dignisint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatisvitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali etinexcogitato defectu, notari, impugnari vel in controversiam vocariposse; sed eas, tamquam ex cèrta scientia ac potestatis plenitudine factaset emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios etintegros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectatinviolabiliter observari debere; et, si secus super his a quocumque, quavisauctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsuset inane esse et fore volumus et decernimus. Statuimus denique ut harumLitterarum transumptis, etiam impressis, «manu tamen alicuius notariipublici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitatevel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisceLitteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus,quatenus opus sit, regulis in synodalibus provincialibus, generalibusuniversalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibuset ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis RomanorumPontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariisquibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem hancpaginam evectionis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti, derogationis,mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indigna-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!