12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

418 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeris Docleensis et in Iaponia Delegati Apostolici commendatione, et habitoconsensu Superiorum tum Societatis Parisiensis pro Missionibusad Exteras Gentes, cui Vicariatus Apostolicus de Taikou est concreditus,tum praefatae S. Columbani Societatis, omnibus mature perpensis,certa scientia, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, veleorum qui sua interesse praesumant consensu, suprema Nostra auctoritate,a Vicariatus Apostolici de Taikou territorio provinciam civilemde Zenra-Nando, seu, alio nomine, de Chorila meridionali, seiungimuseamque in novam erigimus Praefecturam Apostolicam, ex eiusdemprovinciae urbe principe Kwoshu, quae cor eanice Koan-ju audit,Kwoshuensem seu Koan-juensem noncupandam. Novam autem Praefecturamistam, limitibus ita circumscriptam, praefatae Societati S. Columbanipro Missionibus apud Sinenses, ad Nostrum tamen et SanctaeSedis beneplacitum, concreditam volumus ac praesentium tenore concredimus.Huic igitur Praefecturae Apostolicae Kwoshuensi seu Koanjuensieiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura, privilegia,honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae earumquePraesules iure communi fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimusoneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quaeomnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus etiubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarumtransumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen notariipublici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officioconstituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisceLitteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Neminiautem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,statuti, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraireliceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Paulise noverit incursurum.Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimotrigesimo septimo, die tertia decima mensis aprilis, PontificatusNostri anno sexto decimo.Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDICancellarius 8. R. E.8. C. de Propaganda Fide Praef.Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.Vincentius Bianchi-Cagliesi, Proton. Apost.Loco © PlumbiReg. in Cano. Ap., Vol. LVI, n. 85 - Al. Trussardi.Ci.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!