12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

466 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialedistrictibus efformatum in novam Praefecturam Apostolicam erigimuset constituimus, eamque de SoJcode nuncupandam volumus, et apostolicisSocietatis Lugdunensis Missionum ad Afros sodalium curis, qui in regioneilla impenso studio iam diu adlaborant, etiam in posterum, adNostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concredimus. Novaeinsuper huic de Sokode Praefecturae eiusque pro tempore PraefectisApostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,quibus ceteri per orbem tum Praefecturae tum earum Praesules iurecommuni fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus etobligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra dispositaet constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariisquibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptisaut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigilloviri in ecclesiastica^dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsusvolumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitaevel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,erectionis, constitutionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostraeinfringere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentarepraesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum ApostolorumPetri et Pauli se noverit incursurum.Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimotrigesimo septimo, die duodevicesima mensis maii, Pontificatus Nostrianno sextodecimo.Fr. -J?H. PIUS, O. P., Card. BOGGIANICancellarius 8. R. E.P. Card. FUMASONI BIONDI8. G. de Propaganda Fide Praef.Loco © Plumbif Dominicus Spolverini, Archiep. tit. Larissén, Proton. Apost.Carolus Eespighi, Proton. Apost.Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. ll h- Al. Trussardi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!