12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XI 93iuvat, quae in Encyclicis Litteris Quadragesimo anno diximus:« Etenim tum demum res oeconomico-socialis et vere constabitet suos fines obtinebit, si omnibus et singulis bona omnia suppeditatafuerint, quae opibus et subsidiis naturae, arte technica,sociali rei oeconomicae constitutione praestari possunt;quae quidem bona tot esse debent, quot necessaria sunt et adnecessitatibus honestisque commodis satisfaciendum, et ad hominesprovehendos ad feliciorem illum vitae cultum, qui, modoprudenter res geratur, virtuti non solum non obest, sed magnopereprodest ». 4 0Quodsi, ut saepius cotidie accidit, in salario rependendo, iustitiaesinguli obtemperare ea tantummodo condicione possunt,ut de eadem obtemperatione secum omnes conveniant,earum nimirum consociationum ope, quae heros — ad vitandamrerum pretii contentionem, operariorum iuribus perniciosam —inter se devinciant, tum dominorum operumque conducturamerit necessarias eas consociationes fovere atque provehere, quaeordinariae rationes exstent, quibus iustitiae officia expleri possint.Sed artifices etiam suos ante oculos habeant caritatis aciustitiae officia, sibique persuadeant, hoc modo, satius procul dubiosuis utilitatibus provisum fore.Totam igitur oeconomicarum rerum compaginem intuentibusvidere licet — quod iam in Encyclicis Litteris Quadragesimoanno notavimus — mutuam iustitiae caritatisque operam inoeconomicas ac sociales necessitudines innuere non posse, nisifoederatae illae sodalitates, quas professionales et interprofessionalesvocant, solido christianae doctrinae fundamento innixae,ea constituant, pro diversis locorum temporumque adiunctis, quae corporatorum hominum collegia dicebantur.Quo autem maior sociali eiusmodi actioni tribuatur efficacitaspernecessarium est harum rerum studium, praelucentibusEcclesiae praeceptis, foveri quam maxime ; eiusque praescriptaac monita, potestate auspice a Deo in ipsa Ecclesia constituta,40Litt. Encycl. Quadragesimo armo, 15 maii 1931 (A. A. S., vol. XXIII, 1931, p. 202).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!