12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

484 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officialereni, retinendis, summa prudentia et fortitudine, sibi non parceps,totam se impendit. Tantam virtutem religiosa vocatione Deus cumulavit.Anna enim, dum ferventes ante domesticum altariolum preces effundebat,Beatae Virginis, uti fertur, apparitione recreata, se ad infirmorumet puerorum curam caelitus vocari intellexit, quibus operibus exercendis,suae conscientiae moderatore approbante, die 11 novembris mensis anno1798 voto se obstrinxit ludumque aperuit. Quatuor eius germanae sorores,pietate et ipsae praestantes, illam in eo regendo adiuvabant. Attamen,Religiosum Institutum amplecti cupiens, a. 1800 Vesontionem se contulit,ut S. Ioannae Antidae Thouret se adiungeret, sed aliter disponenteDeo, de eiusdem Sanctae consilio, a proposito deflexit; nec secus ei contigit,quum inter Trappistinas aggregari petiit. Quapropter, divinaveluti manu ducta, prudentum virorum consilio innixa, novum Institutummolinendum animo volvere coepit.Cabilloni a. 1805, Pii Papae VII, qui illic substiterat, benedictioneroborata, primam ibi novi Instituti domum erexit, sacellumque ad honoremS. Ioseph B. M.V. Sponsi benedicendum curavit. A. 1S0G civilisauctoritatis approbationem accepit, sequentique anno die 1.2 maii religiosisvestibus de Episcopi Augustodunensis manu est induta, regimenqueInstituti assumpsit. A. 1812 Cluniacum domum principem tianstulit,unde Instituto nomen S. Ioseph de Gluny inditum. Quod, Deo favente,mire propagatum vidit, suasque filias ut animas Christo lucrifacerent,ad dissitas etiam gentes misit Orientalis Indiae, insularum Oceani Pacifici,Africae, Americae. Infestam Senegal regionem, aliasque barbarasoras ipsa Dei Famula peragravit, ingentes ubique referens fructus.Ast praecipua laus ei tribuenda ob stupenda facinora quae in Guyanagallica patravit. Oppidum ad oram fluminis « Mana » e nonnullis nigritarumcentenis a servitute vindicandorum constituit, atque supremaquidem, sed materna auctoritate, recusata quacumque seu civilis seumilitaris potestatis coercitione, moderatur. Hos qui, humanitatis omnisexpertes, ab belluinam conditionem turpi servitute redacti fuerant, ipsanon fia gris, nec ulla adhibita violentia coactos, sed solo Dei amoreallectos non modo ad humanitatis sensus reducit, sed ad christianampietatem colendam elevat. Mulierem inermem vidisses, lites dirimere,poenis cum oporteret multare, matrimonia conciliare, ad rationis, fideiet caritatis normam socialem vitam moderari, scholas constituere, leprisinfectos seorsim colligere, eosque curare ceteraque peragere, quae adrectum christianae societatis regimen requiruntur. Nec satis : pluresservos suis impensis redemit, aliosque in servitute detentos omni studiolevare contendit. Sed diaboli invidia odium pravorum hominum, qui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!