12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio Concilii 345cum facta est publica renovatio voti, solum actum est de voto solemnitercelebrandi festum Immaculatae Conceptionis, de ieiunio observando inpervigilio edictum Archiepiscopi silet. Nihil igitur mirum quod hodieclerus dubitet de tali obligatione ex lege dioecesana, quae debuisset esseclara et convenienter promulgata. Quod autem talis lex non fuerit promulgatavidetur evinci ex ipsa ignorantia Episcoporum sibi succedentium,ex ignorantia populi, ex ipso dubio et difficultate facta ex parteplurium de clero.Ubi illud etiam opportunum est adnotare, quod iure Codicem praecedentenullus quidem iuris communis et universalis textus allegari poterat,quo Episcopis aut Conciliis particularis esset ablata potestas in suisterritoriis ieiunia aut abstinentias praecipiendi (cfr. Benedictum XIV,,De Synodo dioec, lib. XIII, cap. 4, n. 6,7; cap. 5, n. 8); at passim doctorestradebant iamdiu Episcopos illo iure uti non solere, et solummodo urgereobservationes ieiuniorum, quae iure communi essent praescripta. Undesaltem consequens erat, ut si quando illa potestate iamdiu non usitatauti vellent, deberent id facere claris expressisque verbis per legem convenientimodo promulgatam.Quae lex clara et praecisa indubitabili modo promulgata a praesentiArchiepiscopo et a suo clero ignoratur, et certe inter documenta allegatanon reperitur. Si allegatur quod in Ordine divini officii adiiciebaturaliquando : « ieiunium pro clero Bogotensi » ; ex hoc nihil inferri potest,cum non dicantur anni, in quibus illa adiectio facta fuit quae postea cessavit;nam dum viverent qui votum emiserunt, profecto hi erant obligatiex voto. At, iure Codicis, Ordinarii locorum etiam pro suo territorio nonpossunt instituere aliquam diem abstinentiae aut ieiunii; solum possuntaliquem peculiarem diem abstinentiae aut ieiunii in sua dioecesi permodum actus indicere ob peculiarem causam (can. 1244). Quapropter inpraesenti, quoad actualem clerum, si quae esset obligatio, ea ex legedioecesana proveniret, et nunc, ad normam can. 1244, talis obligatioieiunii non amplius existit.RESOLUTIO. — In plenariis comitiis huius Sacrae Congregationis habitisdie 18 ianuarii 1936, ad propositum dubium : An et quomodo adhucvigeat votum in casu; Emi Patres respondere censuerunt : Ex deductisnon constare de obligatione voti.Pacta autem postridie Ssmo Dno Nostro Pio Pp. XI per subscriptumhuius Sacrae Congregationis Secretarium relatione, Sanctitas Sua datamresolutionem approbare et confirmare dignata est.I. Bruno, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!