12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Actu Pii Pp. XI 69räm servare ac sospitem, sed eam etiam ad germanum assequendumcivilis societatis profectum, citatiore cotidie graduprovehere.Quae nostris hisce diebus communistarum doctrina praedicatur, potiore quodam modo, quam id genus placita superioribustemporibus invecta, fucata tenuiorum redemptionis specieprofertur. Ac falsa quaedam forma iustitiae, aequabilitatisac fraternae omnium in operando necessitudinis eorum praescripta eorumque molimina simulato mystico sensu ita pervadit,ut illectas pollicitationum fallacia multitudines, quasi acerrimacontagione incitatas, vehementer inflammet; quod profectofacilius hac nostra aetate contingit, quandoquidem non aequambonorum assignationem insueta non paucorum consequiturindigentia. lactant, quin immo, atque efferunt falsam eiusmodiformam, quasi ex ea orta fuerit in oeconomicis rebus progressio: qua quidem sicubi revera frui licet, id procul dubio aliisde causis evenit; ut ex impensiore eificiendarum rerum industriain eas regiones inducta, quae eiusdem expertes fuerint; utex ingentibus, quas natura gignit, opibus, nullo ad humanitatemrespectu habito, quaestuosissime excultis ; ut ex eo denique,quod operarii parva mercede ad gravissimus exantlandos laboresdure crudeliterque adigantur.Iamvero, quae communistae hodie impertiunt praecepta,captiosâ interdum allicientique specie proposita, iis reapse innitunturprincipiis quae de materialismo, ut aiunt, dialecticoatque historico C. Marxius prodidit; cuius quidem disciplinae ii,qui de bolscevismo philosophantur, nativam gloriantur se habereunos interpretationem. Haec praescripta docent unam tantummodoesse universamque rem ; materiam nempe caecis occultisqueviribus conflatam, quae naturae suae decursu fiatarbor, animai, homo. Humanam etiam societatem nihil aliudesse, nisi materiae speciem vel formam, quae memorato modoevolvatur, quaeque ineluctabili quadam necessitate perpetuo-II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!