12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

198 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeQuapropter catholicus civis, quum de Ecclesiae patriaeque bono agatur,probe cavebit, verbi gratia, ne iure suffragii utendo abstineat; nequeprofecto umquam exstabunt Christi fideles, qui ad civilia et politicaiura exercenda in plures disiungantur factiones, quandoque inter semiserabiliter contendentes, vel ecclesiasticae auctoritatis normis repugnantes.Ita enim augeretur confusio viriumque dissipatio in detrimentumActionis Catholicae et causae ipsius, quae illis tuenda esset.Mentionem iam fecimus de inceptis, quae extra Catholicam Actionemsunt, quamvis cum ea minime discordantia, ut opera quae a partibuspoliticis vel ab institutis mere oeconomicis socialibusque absolvuntur. Sedplura alia exstant incepta atque consociationes, — ut Foedera patremfamiliasad tuendam scholasticam libertatem religiosamque institutionem,Sodalitas civium ad familiam, nuptiarumque sanctitudinem moresquepublicos integre servanda — quae per Actionem Catholicam explicaripossunt, eiusque centrali moderamine fulciri. Quandoquidem Actio Catholicanon in orbe quodam clauso versatur, sed veluti e fonte circumluce et calore latissime radiante, alia quoque incepta aliasque institutionesauxiliares congruenter disponit, quae, licet quadam autonomiaiustaque agendi libertate ad particularem cuiusque finem necessariafruantur, generales tamen normas regulasque communes sequantur oportet.Hoc praecipue expostulatur a vestra tam ampla natione, in quapropter locorum necessitatumque varietatem fieri potest, ut, integriscommunibus principiis, diversae structurae formae adhibeantur, et aliaealibi eiusdem causae solutiones, aeque tamen iustae, re ipsa oriantur.Vestrum plane est, Venerabiles Fratres, quos Spiritus Sanctus posuitregere Ecclesiam Dei, quae in hisce casibus agenda sint pressius decernere,fideliumque vestrorum erit decretis vestris libenter fideliterque parere.Quod certe Nobis magnopere cordi est, quia recta intentio atqueoboedientia sunt, omni tempore omnique loco, condiciones prorsus necessariaead superna auxilia pastorali officio Actionique Catholicae devocanda,simulque ad efficiendam communem quandam agendi rationemviriumque coniunctionem, sine quibus apostolatus omnino caret fecunditate.Obsecramus igitur etiam atque etiam probos Mexici catholicos,ut oboedientiam ac disciplinam diligant colant que : « Oboedite praepositisvestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem proanimabus vestris reddituri». 11Hilaris autem esto oboedientia, ad virtutesoptimas excitatrix. Qui enim aegre, veluti coactus, oboedit, internamanimi indignationem erfunden s in acerbas censuras adversus prae-11Hebr., XIII, 17.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!