12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

266 Acta Apostolicae Südis - Commentarium OfficialePraefecturae earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent,eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteriadstringuntur. Quae omnia, ut sopra disposita et constituta, rata acvalida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus.Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis,manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viriin ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsusvolumus haberi fidem quae hisce ipsis Litteris haberetur, si exhibitae velostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,constitutionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringerevel ei contraire liceat. Si quis vere ausu temerario hoc attentare praesumpserit,indignationem omnipotentis Dei et beatorum ApostolorumPetri et Pauli se noverit incursum.Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimotrigesimo septimo, die quarta mensis februarii, Pontificatus Nostri annoquintodecimo.Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANICancellarius S. R. E.P. Card. FUMASONI BIONDIS. C. de Propaganda Fide Praef.Alfridus Vitali, Proton. Apost.Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.Loco gg PlumbiReg. in Cane. Ap., Vol. LVI, n. J f5 _ AL Trussardi.LITTERAE<strong>APOSTOLICAE</strong>TITULO ET HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR TEMPLUM MONASTERIIB. MARIAE DE SÏTTICO, IN DIOECESI LABACENSI, AD ORDINEM CISTERCENSE^PERTINENS.PIUS PP. XIAd perpetuam rei memoriam. — Cum optatis votisque Nostris respondeant,ea quae maiori sacrarum aedium decori eveniant, libenter equidemsupplices accepimus libellos venerabilis Fratris Labacensium Episcopi,qui Nos modo deprecatas est ut, occasione saeculi octavi a fundationetempli Monasterii Beatae Mariae de Sittico, quod ad SacrumOrdinem Cistercensem pertinet, atque intra fines dioecesis Labacensispositum est, memoratum templum titulo ac privilegiis Basilicae Minoris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!