12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

414 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeartes, quae omnium gentium ingenium exprimunt earumque praeferuntculturam, ad externum Dei cultum agendum digniores Ecclesiae conferuntopes, rationesque impertiunt luculentiores. Quamobrem eiusmodichristianae artis Expositio mirandum veluti speculum exsistet, ex quorenidens quodammodo reverberabitur varia hoc in genere populorumindoles; atque adeo cernere fas erit per amplissima exhibita documenta,quo itinere queat indigenarum ars praeceptis institutisque Missionaliumaptari. Hoc praeterea in sua luce ponet veram Iesu Christi Ecclesiam,hac etiam in causa, catholico spiritu studioque pollere; quandoquidemeadem cum, ingenuas quarumvis gentium artes ac disciplinas,tum earum leges ac mores — modo ne sanctissimis Dei praescriptisrépugnent — sarta tectaque servare studet. Ea enim, inde ab remotissimaaetate sua, S. Pauli praecepta referens, nihil aliud nisi animasquaerit, 1 atque « omnia omnibus facta est ». 2 Parique modo id quoqueomnium obversabitur oculis christianam nempe doctrinam, hoc etiamin campo inexhaustos prorsus edere fructus; omnesquesuspicere poteruntin Communis Patris domo, procul discidiis funestissimis, atque amicomirabilique foedere consociata, tot tantaque diversarum gentium artisdocumenta, quae pulchritudinis voce laudes aeterno Dei Numini concinant.Quodsi, hac data opportunitate, conventus celebrabuntur, atquede Missionologia, quam vocant, ea altiug repetantur ' studia, de quibusiam Nos, anno MDCCCCXXV, cum Missionalium rerum Expositio concluderetur,verba fecimus, id pro certo Nobis haud mediocrem afferetlaetitiam. Iamvero Nos, qui alacritati prudentiaeque tuae omnino confidimus,tibi, dilecte Fili Noster, Expositionis huius ordinandaeinstruendaeque munus concredimus: quam ad rem assequendam cumApostolicis Delegatis Apostolicisque Vicariis communicabis ; tuumqueerit rationibus omnibus consulere, quae ad tutum felicemque exitumconducant. Quod autem ad Orientalis Ecclesiae artem pertinet, tibicurae erit cum Dilecto Filio Nostro Eugenio S. R. E. Card. Tisserantconsilia conferre, qui Sacrae est Congregationis a secretis, eidem Ecclesiaepraepositae. Ac tibi itidem^ curae erit peritorum hominum Consiliumopportuno tempore constituere, quorum si exhibendas res admittereapposito que ordine distribuere. Oeconomicam vero incepti huius administrationemeidem Coetui demandatam volumus, qui laudabili sanenisu catholicarum ephemeridum Expositionem comparavit; iis tamenopportunis immutationibus inductis, quas necessitas rerumque adiuncta1 Cf. II Cor., XII, 14-15.2 Cf. / Cor., IX, 22.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!