12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

78 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialehumanae notionem, breviter edisserendo, opponamus; quaequidem huiusmodi est, ut probe nostis, qualem ratio mentis acdivina revelatio per Ecclesiam, Magistram gentium, nos docent.Ac principio animadvertendum est, supra ceteras res omnessummum esse, unicum ac supremum ens, divinum nempe Numen,quod omnipotens universae conoretionis creator est, idemqueomnium hominum sapientissimus ac iustissimus iudex.Per supremum hoc ens, quod Deus est, insolentes ac mendacescommunistarum vanitates absolutissime reiciuntur. Ac verumenimvero, non quod homines ei fidem adhibeant, idcirco Deusest; sed quod ipse revera est, fidem eidem praestant eique supplicantomnes, quotquot pertinaciter contra veritatis lucemmentis oculos non claudunt.Atque ad hominem quod attinet, quid catholica fides nostraequementis ratio doceant, Nos praecipua doctrinae huius capitaexplanando, per Encyclicas Litteras 13de christiana iuvenumeducatione proposuimus. Eidem siquidem spiritualis atque immortalisanimus inest; idemque, quemadmodum persona estmirandis prorsus corporis mentisque dotibus a summo Creatorepraedita, ita reapse « microcosmos » ex veterum scriptorum sententiaea de causa vocari potest, quod inanimarum immensitatemrerum longissime evincit ac superat. Non modo in hac mortalivita, sed in perpetuo etiam mansura supremus ei finis estunice Deus; et cum per sanctitatis effectricem gratiam ad filiiDei dignitatem evectus sit, in mystico Iesu Christi corpore cumdivino Regno coniungitur. Quod consequens est, multiplicia eiimpertiit caeleste Numen ac varia munera : ut vitae corporisqueintegritatis iura; ut iura itidem cum res adipiscendi necessarias,tum ad finem ultimum via rationeque contendendi, sibi aDeo propositum; ut denique iura et ineundae societatis, et privatabona possidendi, et eorum fruendi usu.Praeterea, ut maritale coniugium, ita eius naturalis usus exdivina ordinatione oriuntur; itemque domestici convictus con-13pp. 49-86).Litt. Encycl. Divini illius'Magistri, 31 dec. 1929 (A. A. S., vol. XXII, 1930,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!