12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

96 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium OfficialeAgitedum, Venerabiles Fratres, date impensissimo operam,ut fideles ab insidiis caveant. Communismus cum intrinsecussit pravus, eidem nulla in re est adiutrix opera ab eo commodanda,cui sit propositum ab excidio christianum civilemquecultum vindicare. Si qui vero, in errorem inducti, opem communismo in regionibus suis constabiliendo tulerint, erroris ipsisui poenas primi luent; ac quanto in antiquiore ac clariore humanitate,a christiano utique nomine invecta, gloriatur civitasad quam perlabatur communismus, tanto perniciosior in eadematheorum ira exardescet.Attamen « ... nisi Dominus custodierit civitatem, frustravigilat qui custodit eam ». 41Vos igitur, Venerabiles Fratres,vehementer cohortamur in vestra cuiusque dicione elaborare,cura quanta poteritis maxima, ut constans precandi studiumsuique castigandi reviviscat, atque cotidie magis incalescat.Cum enim e Christo Iesu olim sciscitarentur Apostoli quarea lymphato homine daemonem ipsi deicere nequivissent, Is respondit:« Hoc genus non eici tur nisi per orationem et ieiunium». 42Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanumgenus excruciatur, remedium afferri nulla alia posse ratione,nisi omnes per orationem et poenitentiam in communem velutihostem strenue sancteque quasi compugnaverint, apud universos,at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordinesdivinis contemplandis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicationibussuique ipsorum castigationibus multiplicatis, aDeo validam Ecclesiae suae opem in tam difficili temporumcursu impetrent, deprecatrice apud Deum utentes Deipara Immaculata,quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, itasemper tutissimum praesidium est mvictumque A uœilium christianorum.41Ps. CXXVI, 1.4 2MATTH., XVII, 20.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!