12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

¡96 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeQuo autem singuli arceantur a malo, nullum profecto tutius praesidiumexstare videtur, ut experimenta ubique terrarum facta Nobis claretestantur, quam si ii Actioni Catholicae adscribantur, ubi praeclaravirtutis et castimoniae habetur educatio, ubi peridonea christianae fortitudinispalaestra constituitur. Isti sane adulescentes, excelsa christianaevitae perfectione suaviter allecti, ac superno roborati auxilio, quod preceset suscepta sacramenta arcessunt, libenter alacriterque suorum sodaliumanimos Deo comparabunt, laetam fructuum segetem percepturi.Hoc plane confirmat, prae gravissimis Mexici necessitatibus, CatholicamActionem nequaquam dici posse minoris momenti opus; ita ut siipsa, quae animos ad officiorum conscientiam et ad virtutem informat,aliis operositatis generibus utcumque postponeretur, etiam si ageretur delibertatibus ordinis religiosi civilisque tuendis, miserandus error committeretur,quia Mexicanorum salus, sicut cuiusque humanae consociationis,imprimis posita est in doctrina Evangelii immutabili atque aeterna,inque moribus sincere integreque christianis.Proposita eiusniodi aestimandarum rerum mensura, concedendumsane est, ad christianam vitam explicandam, externa quoque subsidia,quae sensibus percipiuntur, esse necessaria, pariterque Ecclesiae, tamquamhominum societati, opus omnino esse, ad vitae usuram atque incrementum,iusta agendi libertate, ipsosque fideles iure gaudere in societatecivili vivendi ad rationis conscientiaeque praescripta.Consequens ergo est, ut, quum nativae libertates ordinis religiosicivilisque impugnentur, cives catholici id perferre patique non possint.Attamen horum quoque iurium libertatumque vindicatio, pro diversisrerum adiunctis, magis vel minus opportuna, magis vel minus vehemensesse potest.Vos autem ipsi, Venerabiles Fratres, pluries fideles vestros docuistis,Ecclesiam, etiam cum gravi suo incommodo, pacis atque ordinis fautricemesse, omnemque iniustam rebellionem vel violentiam contra constitutaspotestates condemnare. Ceterum apud vos affirmatum quoqueest, si quando potestates ipsae iustitiam ac veritatem manifeste impugnent,ita ut vel fundamenta auctoritatis evertant, non videri cur improbaridebeant cives illi, qui in unum coalescant ad tuendos semetipsos nationemque servandam, licita atque idonea auxilia adhibentescontra eos, qui imperio abutantur ad rem publicam labefactandam.Quod si huius quaestionis solutio a singularibus rerum adiunctisnecessario pendet, nonnulla tamen principia sunt in lumine collocanda :1. Vindicationes eiusmodi rationem medii seu finis relativi habent,non finis ultimi atque absoluti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!