12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

104 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officialecompositam, eoncidere pronum est; utque maxime patribusfamilias ac iuvenibus opera suppeditent. Quod ut civitatis gubernatoresconsequantur,, bonorum possessores impellant adea onera, communis omnium utilitatis gratia, subeunda, quaesi recusent, neque civilis societas neque possessores ipsi intuto esse possint. At in id suscepta a rei publicae moderatoribusconsilia eiusmodi sane esse debent, ut revera ad eos pertineant,qui et opibus copiisque affluant, et easdem cotidie inproximorum grave detrimentum adaugeant.Publicam autem ipsius civitatis administrationem, cuius aliquandosunt Deo et societati rationes reddendae, tanta niti oportetprudentia tanta sobrietate, ut ex ea cives omnes exemplumsibi sumant. Per hoc temporis, si unquam alias, molestissimumillud, quo cunctae gentes premuntur rerum oeconomicarum discrimenpostulat, ut qui peramplis utuntur fortunis, tantorumcivium sudore ac labore quaesitis, communem tantummodoutilitatem intendant et, ut possunt, diligentissime augeant.Publici etiam magistratus ac minoris ordinis administriex religione cumulate modesteque officio satisfaciant,exemplum sibi hac de re a praeclarissimis illis viris petentes,qui, aut patrum aut nostra memoria, per industriam et laboremsese rei publicae commodis impendere non dubitaverit.In mutuis vero populorum commerciis quam primumcommenticia impedimenta omnia in genere oeconomicodiscutienda sunt, a suspicionibus potissimum et simultatibushinc illinc enata, quippe cum populi omnes unam dumtaxatefficiant familiam, a Deo utique ortam.At pariter Civitatum principes Ecclesiam sinant esse liberamad divinitus sibi concreditum munus in animorum salutempraestandum, si velint, data adiutrice opera, hac etiam via, populosa saevissima nostrorum temporum procella efficienter liberare.Iure optimo nostra hac aetate animorum vires ubiqueterrarum sollicite incitantur; quandoquidem propulsandummalum, si modo unde idem primo exsurgat aestimetur, animospraecipue afficere dicendum est; atque ex corruptis funditus opi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!