12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

364 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeCommissioni ad catholicas Missiones in Aethiopia exstantes in novumordinem redigendas praepositorum, consulto, Nos, omnibus mature perpensis,certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, suppleto,quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant,consensu, Vicariatum Apostolicum de Addis Abeba erigimus etconstituimus eumque clero saeculari concredendum esse volumus ac decernimus.Statuimus insuper ut novi huius Vicariatus territorii finesiidem sint ac civilis Gubernii de Addis Abeba limites.Huic igitur novo de Addis Abeba Vicariatui eiusque pro temporeVicariis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Praesules iure communifruuntur et gaudent, iisdemque eos adstringimus oneribus, quibusceteri adstringuntur.Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida essevolumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harumvero Litterarum .transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamenalicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiasticadignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberifidem, quae hisce litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensaeforent. Nemini autem hanc paginam erectionis, constitutionis concessionis,statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Siquis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationemomnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimotricesimo septimo, die vicesima quinta mensis martii, Pontificatus Nostrianno sextodecimo.Fr. TB. PIUS, O. P., Card. BOGGIANIP. Card. FUMASONI BIONDICancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.f Dominicus Spolverini, Archiep. tit. Larissen., Prot. Apost.Franciscus Hannibal Ferretti, Prot. Apost.Loco £B PlumbiReg. in Cane. Ap.,, Vol. LVI, n. 10 - Al. Trussardi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!