12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialemunia sibi commissa, sicut et omnes et singulas vel minimas sui Institutiregulas perfecte impleverit atque servaverit. Unanimis enim esttestium consensus comprobantium Fratrem Mucianum Mariam usquead unguem regularis observantiae perfectissimum extitisse exemplar,ita ut nemini in eo vel minimum quemcumque defectum datum fueritinvenire. Equidem, qui ita se gerit dignus est qui inter electissimos inchristiana palestra héroes adnumeretur. Verum ad tantam animi perfectionemmagno labore, iugi sui ipsius mortificatione, assiduisque orationibuspervenit. Tempus enim quod illi occupationes, quibus detinebatur,reliquum faciebant, totum in altissima defixus oratione coram sanctissimoaltaris Sacramento impendebat. Ex hac cum Deo consuetudine factumest, ut veluti a terrenis omnibus abstractus in caelis eius conversatioesset. En sanctus qui graditur, aiebant : en Frater qui iugiter orat: enqui oculos nunquam attollit: en suavissimus inter sanctos: en qui divinaeiustitiae fulmina a Malonne avertit. Haec erat communis vox eumintuentium. Et revera tempore Europaei belli, quod Bélgicas vastavitregiones, S. Berthuini domus ab hostibus fuit quidem occupata, sed ferenullum damnum est passa, sicut nec vicinia.Annonae inopia, quae ea tempestate religiosam familiam premebat,devexa aetas, asperrima per hiemem f rigora, assiduique per sexagintaannos labores, venerandi senis cor sub anni 1916 finem graviter coeperuntdebilitare. Die autem 30 Ianuarii mensis sequentis anni, divinissacramentis refectus, non tristatus morte, sed iustum et pium venientemiudicem laetanter praestolans, collacrimantibus Fratribus, spiritumexhalavit. Gloriosum factum est sepulcrum eius atque etiamnum frequentiumperegrinantium meta. Manifeste itaque eius sanctitatis famaexinde patet.Quapropter annis 1923-1926 in Curia Namurcensi Ordinaria auctoritateconfecti sunt processus seu super fama sanctitatis, seu superscriptis, seu super non cultu h. e. super obedientia Urbani VIII decretis.Sacra Rituum Congregatio die 16 Maii a. 1928 perpensis scriptis decrevit: Nihil obstare quominus ad ulteriora procedi possit. Interim pluresepistolae ad Romanum Pontificem missae sunt, ab Eo Causae Introductionemexpostulantes; ex quibus quinque a S. R. E. Cardinalibus, aliaeab Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Religiosorum Moderatoribus,praesertim a Fr. Hadrianò, Superiore Generali Instituti Fratrum ScholarumChristianarum, a Cathedrali Capitulo Namurcen., a theologicafacultate Universitatis Lovaniensis, ab Henrico Jaspar Regni Belgiciadministro, pluribus Senatoribus et Deputatis eiusdem regni, aliisquequamplurimis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!