12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

446 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialetes agere, qui Nobis Ecclesiaeque suae, tot inter angustias atqueprocellas, praesentissima ope sua nullo tempore defuit.Ac primum placet, heic, vobis coram, gratam eidem etiamatque etiam profiteri testificationem, quod, etsi diuturna infirmitateaffecti, numquam tamen caelestibus donis supernisquemuneribus destituti fuimus; ac postremis hisce mensibus illamiserentissimus Deus excipere visus est vota supplicationesque^quae per iterata haec verba eidem admovebamus : « Domine,si in Ecclesiae bonum hominumque salutem aliquantum adhucpossumus operae conferre Nostrae, non laborem, non doloremrecusamus ».Huc accedit quod per annum, qui iam ad exitum vergit, nonparum sane Eucharisticis illis celebrationibus delectati sumus,,quas per Nostrum a Latere Legatum participavimus, quaequeut uberes virtutis religionisque edidere fructus, ita ob testatampublice in communem Patrem pietatem caritatemque, et obadhibitas pro incolumitate Nostra impensissimas ad Deum preces,mirandum prorsus exstitere catholicae fidei, concordiaeunitatisque spectaculum.In praesens vero alia de causa gaudium augetur Nostrum,quae quidem arctiore ratione sacrum attingit Collegium vestrum.Quandoquidem enim lugendas idem Purpuratorum Patrumiacturas fecit, quos heic amantissima voluntate paternoquedesiderio commemoratos volumus, datur Nobis in eorumlocum alios sublegere praeclarissimos viros, ex quorum in RomanaeEcclesiae Senatum cooptatione, ob egregia, quibus iidemnitent, animi ornamenta eximiaque promerita, vestri Ordinisdecus non mediocre incrementum procul dubio accipiet.Verumtamen, antequam eorum nomina, ex ApostolicaeSedis more, hac in aulae maiestate renuntiemus, temperare Nobisnon possumus quin gravissimas, quibus Noster oppleturanimus, sollicitudines anxitudinesque vobiscum communicemus.Non enim desunt, tempestivis intermixtae solaciis, trepidationisdolorisque causae ; cum praesertim ad extremas Orientisoras respicimus, in quibus ex calamitosis illis rerum con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!