12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio Rituum 217tione perfecta eius felicitas est reponenda. Quam veritatem Augustinusceleberrima sententia protulit :Fecisti nos. Domine, ad te, et inquietumest cor nostrum donec requiescat in te (Conf., 1). Hae» est igiturvera sapientia, aptissima eligere media ad tantum finem assequendum.Eo praecipue religiosorum vita contendit. Religiosi enim temporalibus,etiam licitis, bonis et oblectamentis se abdicantes, quin immo seipsosabnegantes, suam libertatem quasi holocaustum Deo offerendo, ab omnibuscuris abstracti, christianae vitae perfectionem facilius prae ceterisassequuntur. Ii autem inter ipsos, qui religionis suae regulas accuratissimeservant, eo ipso ad perfectionis culmen certo perveniunt.Frater Mucianus Maria, de cuius causa modo agitur, his postremisvidetur accensendus.Mellet in oppido Tornacensis Dioecesis, die 20 Martii mensis annoD. 1841 natus, eodemque die, in parochiali Ecclesia S. Martino dicata,baptizatus est, nomenque Aloisius Ioseph ei impositum. Parentes eiusIoannes Iosephus Wiaux et Elisabeth Badot, morum honestate et pietatepraeclari, curas omnes in suorum sex liberorum educationem, utpar est, impenderunt; eo autem: successu, ut hi omnes optima apud oppidanosexistimatione claruerint. Aloisius vero pietate, obedientia, modestia,pura rectaque conscientia otiique odio super ceteros eminebat:tantoque animi candore fulgebat, ut alter S. Aloisius Gonzaga haberetur;quo nomine apud Melletenses decorabatur. Quare factum est utinter aequales, quibuscum scholam celebrabat, veluti primas teneret.Hac quasi auctoritate, quam harum virtutum gratia sibi compara ver at ^in eorum bonum utebatur, eos avertendo a malo atque ad omne bonumopus impellendo : maiorum ascensionum nobile rudimentum.Anno D. 1852 sacrae mensae primitus admissus, sacraque Confirmationeroboratus, pietati excolendae impensius incubuit. Dum ob scholarumdefectum litterarum studia sepomere necesse fuit, Fratrum ScholarumChristianarum domus in oppido Gosselies non longe a Mellet estconstituta. Sicque factum est, ut Aloisius, qui ad religiosam vitam capessendamiamdiu se vocatum sentiebat, ardentis sui voti compos fieret.Anno itaque 1856, die 7 Aprilis mensis, piissimis parentibus plene consentientibus,Aloisius Scholarum Christianarum Institutum Namurciest ingressus, assumpto Fratris Muciani Mariae nomine. Tirociniosancte exacto, a. 1859 vota triennalia nuncupavit, perpetua vero a, 1869 tCum non admodum acri ingenio polieret, periculo tum in oppido Chimaycum Bruxellis facto, ad scholam profitendam minus aptus visus est, quamtamen tenuitatem tanta diligentia supplevit, ut in domo S. Berthuiniapud Malonne per octo et quinquaginta annos ad mortem usque, plura

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!