12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

316 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium OfficialeInnumeri enim religiosi, sacerdotes, laici cuiusvis in societate condicionissuavi doctoque eius alloquio allecti ad perfectiorem christianamvitam trahebantur.Infidelium miserrimam conditionem animo revolvens, missionalibusviris, qui eis evangelizandis incumbebant, qua subsidiis amplissimis, quasacra supellectile, succurrere largus, eleemosynis undequaque collectis,alacriter satagebat. Nec satis. Pauperum mulierum horrendo cancrimorbo laborantium sortem miseratus, eis excipiendis hospitium, piisviduis adiuvantibus, erexit, in quo corporum atque animarum medelaeprospiceretur. In eo doloris domicilio, cui ad passionem Domini recolendamCalvariae nomen indidit, saepius versari vidisses Servum Dei utministerii sui curas mira caritate impendens, misellas illas solaretur.Ceterum nulli unquam sacerdotali ministerio defuit, quo animasChristo lucrari ipsi datum foret, indefessa caritate omnes dolores solaricupiens, omnibus dulcissimam in Bonum Magistrum Christum Iesum etmiram erga Beatissimam Virginem ac S, Patriarcham Ioseph pietatemdiffundens.Devéxa aetate morbisque fractus die 20 maii a. 1914 Ecclesiae sacramentissancte susceptis, Agnus Dei qui tollis peccata mundi misererenobis ex corde pronuntians, purissimam animam exhalavit.Animi candor et suavitas indolis ex ipso eius ore prodibant, atque« in eius actibus, ut cum Ambrosio dicam, quidam splendebat innocentiaecomes, nitor gratiae » (lib. de S. Ioseph).Indefessus per septuaginta fere annos in animarum salute procurandalabor, orationis studium quo flagrabat, aspera poenitentia, quacorpusculum affligebat, ceteraeque virtutes, quibus enitebat, sanctitatisfamam eidem adhuc viventi conciliaverant, quae, eo demortuo, non solumnon deferbuit, sed mire est aucta. Quare septemdecim annis ab eius feliciexitu vix transactis, in Curia Gandavensi, nec non, per rogatoriales litteras,in Curiis Namurcensi et Ranchensi in Indiis Orientalibus, superfama sanctitatis, virtutum et miraculorum constructi sunt processus.Item alter, quem Diligentiarum vocant, seu super scriptis, altervero super obedientia decretis urbani VIII de cultu non exhibendoadornati sunt. Interim plures Postulatoriae litterae pro Causae Introductione,Serenissimo Belgarum Rege Leopoldo III praeeunte, ab omnibusBelgii Episcopis, ab aliis Episcopis, a toto fere Belgico Clero,ab Unione Apostolica, quae P. Petit insignem propagatorem veneratur,aliisque clarissimis de laicatu viris, Beatissimo Patri porrectae sunt.Scriptis eius perpensis, die 8 iulii a. 1936 nihil obstare quominus adulteriora procedi possit, S. R. C. decrevit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!