12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XI 383CONSTITUTIONES <strong>APOSTOLICAE</strong>IAGRAENSIS ET SIMLENSISAB ARCHIDIOECESI AGRAENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR, QUAE ARCHIDIOE­CESI SIMLENSI ADIUNGITUR.PIUS EPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAMInter apostolicas Romani Pontificis curas illa sane praecipua habendaest, ut, quo facilius recto dioecesum regimini et spirituali animarumbono consulatur, ecclesiasticae circumscriptiones opportune mutentur,prout nova rerum locorumque adiuncta exigere videantur. Congruum,igitur iustumque Nos, de venerabilium Fratrum Nostrum S. R. E. CardinaliumChristiano Nomini Propagando praepositorum consilio, existimavimusporrectis e pluribus Indiarum partibus Apostolicae Sedi precibuslibentissime annuere, quibus enixe expostulatum est, ut Delhi, adpervasti Indiarum imperii urbem principem, quo iampridem civilis guberniisedes translata est, metropolitana quoque sedes transferretur,atque finitimae idcirco archidioeceses cum Agraensis tum Simlensisaliter opportune circumscriberentur. Prae oculis itaque habentes venerabilisFratris Eduardi Mooney, iam in Indiis Orientalibus DelegatiApostolici, consilium, usque ab anno millesimo nongentesimo tricesimopraebitum, a venerabili Fratre Leone Kierkels, in praesenti ibidem DelegatoApostolico, confirmatum, annuente quoque venerabili Fratre AngeloRaphaële Bernacchioni, Archiepiscopo Agraensi, Nos, omnibusmature perpensis, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest, veleorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia, de apostolicaepotestatis plenitudine, ab Archidioecesis Agraensis territorio urbemet districtum de Delhi totamque illius territorii partem, quae sub MetropolitaeAgraensis dicione modo versatur et ad civilem provinciam seugubernium de Punjab pertinet, separamus et seiungimus. Istud vero territorium,ab archidioecesi Agraensi ita avulsum, archidioecesis Simlensisterritorio unimus et coagmentamus. Statuimus insuper ac decernimusut Simlensis Archidioecesis, hoc aucta territorio, eiusque pro temporeArchiepiscopus posthac Delhensis et Simlensis normen assumat; Archiepiscopivero sedem praecipuam in Delhi urbem traiisferimus et ipsius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!