12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Act-a Pii Pp. XI 79s ti tu tio eiusque praecipua munera non ex humano arbitrio, nequeex oeconomicis rationibus, sed a summo ipso omnium Creatoreproficiscuntur. Quod quidem per Encyclicas Litteras 14decasti connubii sanctitate, et per illas etiam, quas supra memoravimus,de christiana iuvenum educatione copiose satis explicandoenucleavimus.At Deus pari modo hominem ad civilem consortionem natumconformatumque voluit, quam profecto sua ipsius naturapostulat. Societas enim ex divini Creatoris consilio naturalepraesidium est, quo quilibet civis possit ac debeat ad propositamsibi metam assequendam uti; quandoquidem Civitas homini,non homo Civitati exsistit. Id tamen non ita intellegendum est,quemadmodum ob suam individualisini doctrinam Liberales,quos vocant, asseverant; qui quidem communitatem immoderatissingulorum commodis inservire iubent : sed ita potius utomnes, ex eo quod cum societate composito ordine copulantur,terrenam possint, per mutuam navitatis conspirationem, verinominis prosperitatem attingere; utque per humanum consortiumprivatae illae publicaeque animi dotes, hominibus naturainsitae floreant ac vigeant, quae temporarias peculiaresque utilitatesexsuperan t, divinamque praeferunt in civili ordinationeperfectionem; quod quidem in singulis hominibus con tingereullo modo nequit. Quod idcirco etiam homini inservit, ut hancdivinae perfectionis imaginem agnoscat, acceptamque Creatorireferat, laudibus eum adorationeque colens. Homines siquidemtantummodo, non vero quaevis eorum consociatio, mente voluntateque,ad morum normas libera, praediti sunt.Iamvero, quemadmodum homo officia illa repudiare non potest,quibus Dei iussu civili societati obstringitur, atque adeopublicae rei moderatores iure pollent, si idem obtemperatiomhuic non legitime obsistit, eum ad officium persolvendum coercendi;ita pari modo societas iis iuribus civem spoliare non potesta Creatore Deo eidem impertitis, quorum praestantiora su-14Litt. Encycl. Casti connubii, 31 dec. 1930 (A... A. 8., vol. XXII, pp. 539-592).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!