12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XI 89igitur estote et vos, et confírmate corda vestra, quoniam adventusDomini appropinquavit ». 33ïta solummodo illa, solaciiplena, Iesu Christi promissio adimplebitur dicentis: «Beatipauperes ». Neque eiusmodi pollicitationes, quemadmodum illae,quas communistae iactant, vana afferunt solacia, sed verbavitae aeternae sunt, quae summam rerum veritatem continent,quaeque, ut nunc in hac terra patent, ita postea, in sempiternapotissimum beatitate, patebunt. Quot enim paupereshisce verbis caelorumque regni exspectatione confisi — quod eorumesse veluti hereditatem evangelica sententia docet : « beatipauperes, quia vestrum est regnum Dei », 3 4— ea felicitate perimuntur,quam divites tam multi, suis fatigati divitiis, easdemqueaugendi cupidine semper incensi, assequi non possunt.Maioris etiam momenti est, malis, de quibus agimus, medendis,praeceptum caritatis, quod quidem nominatim eo spectatut hoc propositum efficiatur. Quae cum dicimus, illammente recogitamus christianam caritatem, « patientem et benignam», 3 5quae gloriationem omnem omnemque speciem tutelae,quae proximos deprimat, abs se arcet; caritatem illam, quae,inde ab inito christiano nomine, homines paupérrimos omnium,Christo lucrata est, servitute scilicet oppressos. Qua de re maximasiis omnibus grates agimus, qui beneficentiae operibus dediti,cum per Vincentianos coetus, tum per instituta illa, quaenova invexerit aetas, quaeque communibus necessitatibus opitulantur,corporibus animisque misericordes se praestant.Quanto magis operariorum plebs atque indigentium in semetipsa experietur quidnam caritatis studium, Iesu Christi virtuteincensum, in sua ipsius commoda conferat, tanto magis praeiudicatasdeponet opinationes, Ecclesiam nempe efficacitatemsuam amisisse, iisque favere, qui eius labore abutantur.Iamvero, cum hic innumeram egentium turbam cernimus,qui variis de causis, quae non ex iisdem pendeant, summa ege-3 33 435IAC, V, 7-8.Luc, VI, 20.I Cor., XIII, 4.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!