12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

474 Acta Apostolicae Sedis ~ Commentarium OfficialeSACRA CONGREGATIO CONCILIIDIOECESIS V...IURIS FUNERANDIDie k iulii 1936In quadam civitate dioecesis V... duae extant paroeciae, altera S. C.altera vero S. L . i n cuius finibus situm est coemeterium, utrique paroeciaecommune. Non longe autem ab ecclesia paroeciali S. O. ... eststatio viae ferreae, ex quo factum est ut ab aliquot annis nonnulla cadaveradefunctorum, in memoratam urbem delata, quique inibi nec domiciliumnec quasi domicilium unquam foverunt, nec legitimam elegeruntsepulturam, a parocho S. C.... funera receperint.Quod aegre ferens parochus S. L..., occasione funerum cuiusdam viri,quae mense aprili 1930 parochus S. C... persolvit, penes Curiam dioecesanam,die 20 maii 1930, querelas movit, innixus praescripto canonis1230 § 7 Codicis I. C. Et Curia V..., exhibitis ab utraque partedeductionibus et documentis, die 8 novembris 1935 decretum tulit : « chesi stia sic et simpliciter al diritto comune, come dal canone 1230 § 7Codicis I. C, nel senso che viene negata l'esistenza di ogni consuetudineod altro statuto diocesano ».Contra hoc decretum parochus S. C... die 2 decembris 1935 ad hancS. Congregationem recurrit, contendens sibi favere in casu consuetudinemquam sarctam tectamque vult memoratus canon 1230 § 7, cumab anno 1881 ad annum 1930 triginta tria funera, non contradicenteparocho S. L..., ab ipsomet fuissent peracta defunctorum qui in sua paroeciadomicilium vel quasi domicilium nunquam habuerunt. Affirmate contra parochus S. L... ab anno 1887 ad annum 1916 funera quadragintaduorum defunctorum, etsi alio commorantium, seipsum persolvisse,instans proinde ut decernatur servari in posterum ius commune,ad normam citati canonis.ANIMADVERSIONES. — Ex actis et allegatis certo colligitur annis praeteritisab utroque parocho funera defunctorum de quibus agitur indiscriminatimfacta fuisse, quin de suis iuribus tuendis uterque nimiumsollicitus fuerit. Quod aperte declarat ipse patronus parochi S. C...

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!