12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Actu Pii Pp. XI 85rum forma in pluribus nationibus, multorum experimento tentata,reviviscit. Et cum aliorum nisus salutarem eius praepediantoperam, eiusque virtuti officerent, Ecclesia adhuc usque nondesiit errantes commonere. Reminisci ac recordari satis estoquanta animi firmitudine atque constantia Decessor Noster f. rec.Leo XIII iura sodalitates ineundi operariae plebi vindicaret;quae quidem iura Liberales in potentioribus nationibus invalescenteseidem eripere eniterentur. Atque eiusmodi christianaedoctrinae virtus, nostris etiam temporibus, maior profecto est,quam quibusdam videatur; quandoquidem in rerum eventusmentis cogitata dominantur, quamvis non facile omnes id aestimareac metiri queant.Procul dubio asseverari potest Ecclesiam, aeque ac divinumeius auctorem, « bene faciendo » aetatem suam traducere. Nequesocialistarum, neque communistarum errores usquequaqueserperent, si Ecclesiae praecepta maternaque eius adhortamentapopulorum moderatores non detrectassent ; qui quidem,cum Liberalismi ac Laicismi, ut aiunt, principia ac normascomplexi essent, ad istiusmodi placita atque falladas, publicaerei ordinationem temperationemque ita instruxere, ut, quamvisprimo oculorum obtutu aliquid magnum se effecisse viderentur,evanescere tamen pedetemptim inita ab se consilia ac|Droposita cernèrent; quemadmodum quidquid in uno illo nonconsistit primario lapide, qui Christus est, necessario oportetmiserrime collabi.IVHaec est, Venerabiles Fratres, Ecclesiae doctrina, quae una,ut in ceteris rebus omnibus, sic etiam in re sociali, veram lucemafferre, et communistarum cogitandi ratione immunes nos redderepotest. At opus omnino est ut eadem doctrina in ipsumvitae usum deducatur, secundum illud S. Iacobi Apostoli hortamentum: (( Estote autem factores verbi, et non auditores tantum,fallentes vosmetipsos »; 24quapropter illud in praesen-2 4IAC, I, 22.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!