12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XI 397conspicuum, quod, loco antiquioris sacrae aedis a saeculo decimo septimoin qua primum, uti fertur, erga Sanctum Ioseph devotio in Galliafloruit, nostra aetate extructum anno millesimo nongentesimo vicesimoquarto consecratum est. Cum autem Venerabilis Frater GratianopolitanusEpiscopus supplicibus votis Nos deprecatus sit ut memoratumtemplum ad titulum et dignitatem Basilicae Minoris evehere dignemurac Nuntius Apostolicus Noster in Gallia Nobis amplissime vota memoratacommendet, Nos, conlatis consiliis cum Sanctae Romanae EcclesiaeCardinali Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, preces huiusmodiannuendum ultro libenterque censemus. Omnibus igitur rei momentisattente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostrisdeque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarumtenore perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam in honoremSancti Ioseph Deo dicatam in civitate ac dioecesi G ratianopolitana tituloac dignitate Basilicae Minoris una cum privilegiis liturgicis, quaerite competunt, cohonestamus atque condecoramus. Contrariis non obstantibus,quibuslibet. Haec largimur, decernentes praesentes Litterasfirmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere suosque plenosatque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectantsive spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicquerite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fierisi quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet, scienter siveignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulphi sub anulo Piscatoris, die vi mensis iunii,anno MCMXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.E. Card. PACELLI, a Secretis Status.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!