12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

86 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialetia pernecesse est ut omni ope contendendo, opportuna remediaadhibeantur, quibus ingruenti rerum dissolutioni efficacitatesumma obsistatur. Ac spem fovemus bonam fore ut ardor ille,quo tenebrarum filii ad suas athei materialismi fallacias propagandasdie noctuque allaborant, stimulos filiis lucis admoveat,quibus ad non dissimile studium, immo etiam vehementius,divini honoris causa impellantur.Quid igitur facere, quibus remediis uti oportet, ut Christumet christianum vitae cultum contra perniciosum illum hostemdefendamus? Quemadmodum pater familias cum liberis suisintra domesticos parietes, sic Nos vobiscum intima quadamcum fiducia agere exoptamus, dum illa ante oculos officia exhibemus,quae magnum nostrorum temporum discrimen ab omnibusEcclesiae filiis postulat; quae quidem Nostra paterna monitaad eos etiam filios impertire cupimus, qui paternam deserueredomum.Ut iam procellosis quibusvis Ecclesiae tempestatibus, sicnunc etiam, remedium, aliorum fundamentum et caput illudest, ut privata vita ac publica eorum omnium ad Evangelii normassincere renovetur, qui ad Ovile Christi se pertinere glorientur;ita ut sal terrae, universam hominum societatem corruptiomoribus immunem servans, reapse fiant.Immortales igitur grates Patri luminum ex animo referimus,a quo profluit « omne datum optimum et omne donum perfectum», 25quod magno cum solacio fausta ubique spiritualishuius renovationis auspicia videmus, non solum per lectissimosillos viros lectissimasque feminas orta, qui proximis hisceannis ad excelsae sanctitatis fastigium ascenderunt, ac per aliositem cotidie frequentiores, qui ad praeclaram eamdem metamgenerose progrediuntur ; sed ex eo etiam quod sincera pietas revirescattotamque vitam imbuit, in omnibus quoque vel cultissimorumhominum ordinibus; quod quidem in Apostolicis LitterisIn multis solaciis, die xxvni mensis octobris superiore anno2 5IAC, I, 17..

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!