12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XI 395et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse acdefiniendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus superhis a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dieXXV mensis martii, an. MCMXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.E. Card. PACELLI, a Secretis Status,IITITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DITATUR TEMPLUM, INTRA FINESDIOECESIS VALENTINENSIS, IN MONASTERIO « DE AIGUEBELLE » ORDINIS CI­STERCIENSIUM REFORMATORUM, A NOSTRA DOMINA NUNCUPATUM.PIUS PP. XIAd perpetuam rei memoriam. — Olim in dioecesi Tricastinensi, atqueintra hodiernae dioecesis Valentinensis fines exstat antiquum CisterciensiumReformatorum monasterium, a Nostra Domina de « Aiguebelle» nuncupatum, quod anno fundatum millesimo centesimo trigesimoseptimo, gravibus adhuc austerisque architectonicis formis, quibus primitusconstitutum est, temporibus etiam nostris mirabiliter servatur.Monasterium idem atque adiectum templum stylo exstructum romanico,ceterarum more Sacrarum magni momenti Aedium, quas eadem aetatein Provincia Romana christifideles, communitates civitatesque et pluresReligiosorum Familiae exaedificandas curarunt, bonam omnium intellegentiumexistimatorum opinionem et famam merito gaudent. Templumautem ad honorem Nostrae Dominae Deo dicatum, structurae severitateatque amplitudine, uti optimae artis romanicae provincialisspecimen, enitet. At vita religiosa, quae eodem in monasterio seu Abbatiaet templo habetur, eidem est maiori decori atque emolumento.Nam ex Abbatia de « Aiguebelle » iam aliae septem, quae nunc vigentadhuc et florent, prodierunt domus religiosis viris copiosae spiritu primaevoOrdinis Cisterciensis imbutis; atque monachorum memoratae Abbatiaecontinenti ex opere et benefactis clerus populusque christianusnon modo finitimae regionis sed multorum dioecesium magna tum spiritualiatum temporalia etiam lucra faciunt. Frequens vero religiosorumcoetus ex eodem Cisterciensi Ordine divinis laudibus concinendis et animorumministerio explendo sollertem operam praestat ipsius monasteriiin templo, quod in praesens sacra quoque suppellectile satis praeditum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!