12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

76 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officialenacula moderantur, nemo unus, inquimus, horrore summo nonteneatur, si mente recogitet posse in posterum ea, quae hodiein Hispania contingunt, in ceteris etiam excultis gentibus evenire.Neque asseverari licet id genus atrocitates necessitate quadammaximas omnes rerum conversiones consequi, quasi singularessint immoderatique exacerbatorum animorum motus, quosquaelibet perduelliones pariant; minime prorsus, at naturaliterpotius ex huius disciplinae rationibus oriuntur, cuius compagemnulla omnino frena continent. Frena siquidem cum hominibussingulis, tum iure consociatis necessaria sunt; atqueadeo vel barbarae gentes naturalis legis vinculum agnoverunt,Dei opera in mortalium animis insculptae. Ubi hanc observarelegem sollemne omnibus fuit, veteres vidimus nationes talemamplitudinis splendorem attigisse, qui eos, aequo nimius, admirationeadhuc percellat, qui accurate parum humanae historiaecodices evolverint. Quando vero ipsa divini Numinis notioe civium mentibus evellitur, necessario iidem ad agrestem immanitatemferosque mores compelluntur.Id equidem in praesentia summo dolore cernimus : primumscilicet, post hominum memoriam, rebellionem videmus, diligenterinita subductaque ratione instructam, adversus « omne,quod dicitur Deus ». 12Etenim communismi doctrina, suaptenatura, cuilibet religioni adversatur, eamque quasi « soporiferumproletaria^ plebis opium » idcirco reputat, quod eius institutionesatque praecepta, cum vitam sempiternam post mortalisvitae obitum edoceant, a futurae illius beatitatis ordinehomines abstrahunt, quem in terris assequi teneantur.Attamen naturalis lex eiusque auctor Deus non impune spernuntur;consequens igitur est ut communistarum nisus, quemadmodumne in rebus quidem oeconomicis propositum suumad effectum deducere potuere, ita neque in posterum umquamdeducere possint. Non diíñtemur utique eosdem nisus in Rus-12U Thessal., II, 4.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!