12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio Rituum 233IIANTUERPIEN.CANONIZATIONIS B. ANNAE A S. BARTHOLOMAEO, VIRGINIS, MONIALIS PROFESSAEORDINIS CARMELITARUM DISCALCEATORUM.SUPER DUBIOAn signanda sit Commissio Reassumptionis Causae CanonizationisB. Annae d S. Bartolomaeo, Virginis, in casu et ad effectum de quoagitur.Anna a S. Bartholomaeo, in Abulen. Dioecesi nata a. D. 1549, divinonutui obediens Oarmelitico Ordini nuper a S. Teresia reformatoadhaesit. Legifera haec Mater, singulares admirata virtutes quae inAnna refulgebant, sibi eam addidit sociam in arduo opere, ad quodcomplendum fuerat a Deo excitata, atque in eius ulnis spiritum Deoreddidit. Opus a S. Matre magnifice inceptum Anna est mire prosecuta,aliasque domos ipsa fundavit, inter quas Antuerpiensem, in qua ad Snperos die 7 iunii a. 1626 evolavit. Beatificationis eius sollemnia in VaticanaBasilica die 6 maii a. 1917, Benedicto Pp. XV s. m. iubente,celebrata sunt.Quum modo, ea interveniente, plures gratiae immo et nonnulla miraculaa Deo patrata ferantur, Revmo P. Vincentio a S. Paulino OrdinisCarmelitarum Discalceatorum Generali Postulatore instante, cuiper suas litteras nonnulli Episcopi et eiusdem Ordinis Praepositus Generalisenixe accedunt, Eñius ac Revm.us D. Cardinalis Raphael CarolusRossi, O. C. D., Causae Ponens seu Relator, in Ordinario S. R. C.Coetu hesterna die habito, Dubium proposuit discutiendum : An signandasit Commissio Reassumptionis Causae praedictae Beatae in casuet ad effectum de quo agitur. Emi ac Revmi Patres, audita CardinalisPonentis relatione, nec non audito R. P. D. Salvatore Natucci PromotoreGenerali Fidei, rescribere rati sunt :Affirmative seu Signandamesse Commissionem Reassumptionis Causae, si Ssmo placuerit.Hodierna autem die, Ssmo D. N. Pio Pp. XI ab infrascripto Cardinalirelatione facta, Sanctitas Sua, Rescriptum Emorum Patrum ratum habens,propria manu Commissionem Reassumptionis Causae CanonizationisB. Annae a S. Bartholomaeo Virginis signare dignata est.Datum Romae, die 24 februarii a. D. 1937.L. £g S.C. Card. LAURENTI, Praefectus.A. Carinci, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!