12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

332 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praesules iurecommuni fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimus oneribuset obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, utsupra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptisaut excerptas, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publicisubscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constitutimunitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litterishaberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hancpaginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis,statuti, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ëi contraireliceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationemomnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli senoverit incursurum.Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimotrigesimo septimo, die tertiadecima mensis aprilis, Pontificatus Nostrianno sextodecimo.Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANICancellarius 8. B. E.P. Card. FUMASONI BIONDI8. C. de Propaganda Fide Praef.Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.Ludovicus Kaas, Proton. Apost.Loco £B PlumbiReg. im Conc. Ap., Vol. LV1, n. 79 - AL Trussardi.IVDE BULAWAYOPRAEFECTURA APOSTOLICA DE BULA W AYO IN VICARIATUM APOSTOLICUM EVE­HITUR.PIUSEPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAMAd maiorem dignitatis gradum Apostolicae Sedis est PraefecturasApostolicas extolli, quum non mediocrem illae et christifidelium numeroet religionis operibus profectum fecerint. Cum vero res ita sit in PraefecturaApostolica de Bulawayo in Africa Meridionali, in qua, difficultatibusinnumeris non obstantibus, studio et navitate dilectorum filiorumNostrorum Congregationis Missionariorum de Mariannhill, qui eamsuis obtinent apostolicis curis concreditam, haud parvum postremis hisce

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!