12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XI379non appropiat, neque tinea corrumpit » 1utiliter revocanturomnes et ad bona perpetuo niansura.Quandoquidem vero multorum elanguit ac refrixit caritas,si Redemptoris nostri cruciatus ac mors, si Perdolentis eiusMatris angores, ex proposito per Rosarium more, moerentianimo reputentur, cur iidem omnes ad redamandum non inflammentur?Ex qua quidem divina caritate incensior profectoproximorum amor non oriri non potest, si intente considereturquot labores sit doloresque Christus Dominus perpessus, ut inamissam Dei filiorum hereditatem omnes redintegrarentur.Vobis igitur, Venerabiles Fratres, cordi sit ut tam frugiferaorandi ratio magis in dies magisque propagetur, summo omnibusin pretio sit, omniumque pietatem adaugeat. Satius luculentiusqueper vos per eosque, qui concredito gregi pascendoadiutricem vobis dant operam, eius laudes utilitatesque christifidelibuscuiusvis ordinis pateant. Inde vim hauriat adolescensaetas, qua succrescentes pravitatis motus compescat animiquecandorem tutum intemeratumque servet; indidem repetantsenes, suis in trepidis angustisque rebus, requietem,solacium, pacem. Iis vero, qui Catholicae Actioni se dedunt,stimulos adiiciat, quibus permoti susceptum apostolatus opusalacrius diligentiusque urgeant; atque aerumnosis omne genus— iis nominatim, qui in extremo mortis agone versantur —levamentum praebeat ac spem acuat sempiternae beatitatis.Ac peculiari modo patres matresque familias, hac etiam inre, suae suboli exemplo sint; cum praesertim, inclinato iam die,intra domesticos, parietes, e laboribus, e negotiis redeunt omnes,tum coram sacratissima caelestis Matris imagine una voce, unafide, unoque animo sacrum Rosarium filiorum circulus, parentibuspraeeuntibus, recitent. Pulcherrima haec quidem est acsalutifera consuetudo, ex qua procul dubio fieri non potest quinfamiliaris convictus serena tranquilitate fruatur, ac supernamunera impetret. Quamobrem, cum saepissime Nobis novosconiuges contingat coram admittere, eosque paterne affari, MaiLuc, XII, 33.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!