12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

274 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale * .nominabant, erectae fuerint in theologalem et poenitentiariam, et obnoxiaelegi concursus.Praeterea iam ante Codicem, evecta Collegiata ad cathedralem ecclesiam,ius illud canonicorum fere evanuit, cum ex communi observantiaante Codicem, exceptis praebendis S. Sedi reservatis, ceterorum canonicatuumcollatio pertineret ad simultaneam collationem Episcopi etCapituli. In casu autem illud est animadvertendum quod ante novaeecclesiae cathedralis erectionem decernendam, Pontifex expressis verbissuppressit et extinxit qualitatem collegialitatis, « praevia collegialitatissuppressione et extinctione ». Quae verba denotare videntur personammoralem ecclesiasticam Collegiatae Summum Pontificem abolevisse,et novam erexisse personam moralem ecclesiasticam, seu cathedralis, scilicetnovum ordinem, novam institutionem, novum ius constituit.Abolita autem seu legitime extincta persona morali Collegiatae, eiusquoque iura et privilegia abolita et extincta censenda sunt, quia deesseteorum subiectum et fundamentum iuxta tritam iuris regulam: « Privilegiumpersonale personam sequitur et extinguitur cum illa ». Et canon1501 statuit : « Extincta persona morali ecclesiastica, eius bonafiunt personae moralis ecclesiasticae immediate superioris ». Et reveraSummus Pontifex in casu statuit ut bona Collegiatae ad noviter erectamcathedralem ecclesiam transirent.Ad rem Wernz, Ius Decretalium, vol. II, n. 276 tradit : « Suppressioest totalis extinctio officii ecclesiastici. Per illam officium ecclesiasticumsimpliciter desinit in rerum natura, suamque amittit personalitatemiuridicam; consequenter ipsius bona et ius in reditus beneficíalescarent subiecto et fundamento atque aliis officiis ecclesiasticis vel causispiis sunt applicanda ». Et in subsequenti numero 281 ita prosequitur :« Suppresso officio, omnia iura collatorum, electorum, patronorum quoadcollationem, electionem, praesentationem vel institutionem illius officiicessant, et penitus extinguuntur; deest enim obiectum in quod illa iuraexerceri possent. Iura officii in suppressione ita perfecte extinguuntur,ut nequaquam ipso facto reviviscant, sive forte postea idem specie officiumrestauretur, sive denuo erigatur, sed iura officii restaurati nitunturaut concessionibus iuris communis cum erectione novi officii restaurati,aut plane nova et speciali concessione ». Haec autem quae auctorad singula officia vel beneficia ecclesiastica applicat, ad plura simul officiaecclesiastica quae Collegiatam constituunt, extendenda videntur,tum quia eadem est ratio, tum quia et Collegiata et singula eius beneficiasunt personae morales ecclesiasticae.Idipsum confirmat Pallottini, Collectio, vol. II, verb. Iuspatrona-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!