12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Actu Pii Pp. XI 301adlecti, iugem fructuosamque Nobis operam afferunt in Ecclesia universamoderanda. Itaque libenti nuper animo audivimus, te in eo iam esse,ut dena ab inito sacerdotio lustra feliciter peragas. Quid enim gratiuscontingere tibi potest, quam ut memoria répétas tot beneficia in hac temporisdiuturnitate a Deo accepta, quae e sacro Ordine, tamquam e primofonte, quodammodo Auxerunt? Hisce autem supernis donis tu quidemfideli voluntate respondisti; immo ab ipsis sacerdotii exordiis omniastudia ac labores ad animarum bonum Ecclesiaeque utilitatem seduloimpendisti, antea sacram theologiam in Seminario Romano inque CollegioUrbano de Propaganda Fide diu sollerter que tradendo, deinde gravioramunera in Cancellaria Apostolica obeundo. Quum vero, ad dignitatemepiscopalem evectus, Legati Pontificii partes sustinuisti, industrianavitasque tua luculenter enituit, sive in Peruviensi, sive in PolonicaRepublica, ad quam subinde post Legationem a Nobis gestam translatusfuisti. Inter cetera eiusmodi erga Ecclesiam promerita placet Nobismemorare diuturnam egregiamque operam, qua ipse tractatus et colloquiade conventione a Polonia cum Apostolica hac Sede ineunda, intertot difficultates, quibus nova illa Respublica premebatur, ad felicemexitum perduxisti. Quare Nostrae iam pridem existimationis testimoniatibi dare voluimus, quum te Romanae purpurae honore decoravimus etPaenitentiarium Maiorem constituimus. Nunc vero, faustam iubilaei tuisacerdotalis opportunitatem libenter nacti, novum tibi Nostrae benevolentiaespecimen exhibere cupientes, per has Litteras tibi, Dilecte FiliNoster, dé diuturno sacro munere actuose peracto iucunde gratulamur,sacrique eventus celebrationem Nostris votis ominibusque prosequimur.Deum interea instanter rogamus, ut te, caelestibus donis solaciisquerecreatum, longum adhuc in aevum incolumem servare benigne velit.Horum quidem caelestium munerum in auspicium inque praecipuaecaritatis Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte FiliNoster, tuisque coniunctis, amicis laborumque sociis amantissime inDomino impertimus.Datum ex Arce Gandulphi apud Romam, die xxx mensis maii, annoMDCCCCXXXVII, Pontificatus Nostri sexto decimo.PIUS PP. XI

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!