12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

376 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialefloribus, luculenter eruitur. Quaenam etenim aptiores divinioresqüepreces inveniri poterunt? Prima profecto illa est, quamipsemet Redemptor noster, cum discipuli ab eo petiissent :« Doce nos orare », 1 suis e labiis edidit; sanctissima haec sanesupplicatio, quae ut Dei gloriae, quantum a nobis est, prospicit,ita omnibus consulit corporis animique nostri necessitatibus.Ac revera quomodo fiat, ut Aeternus Pater sui ipsius Filii rogatusverbis, non nobis auxilio succurrat?Altera vero angelica est salutatio, quae a Gabrielis Archangeliac S. Elisabethae praeconio incipit, et in piissimam illamimplorationem desinit, qua nobis nunc et sub extremas horasopem a Beata Virgine efflagitamus. Quibus quidem precationibusviva voce factis sacrorum accedit mysteriorum contemplatio,qua Iesu Christi eiusque Matris gaudia, dolores, triumphiquasi sub oculos nostros ita referuntur, ut inde angoribusnostris levamentum ac solacium hauriamus; utque nos etiam,sanctissimis eiusmodi exemplis insistentes, ad sempiternae patriaefelicitatem, per altioris usque virtutis gradus, conscendereexcitemur.Facilis procul dubio est, Venerabiles Fratres, omnibusque,vel rudibus et indoctis, accommodatus hic precandi modus,quem S. Dominicus mirabiliter provexit, non sine Deiparae Virginisinstinctu supernoque admonitu; at quam longe a veritatisitinere ii aberrant, qui eum quasi fastidiosam formulam eademcantilena identidem repetitam, pueris ac mulierculis solummododemandandam reiciunt. Quam ad rem primo animadvertendumest pietatem, aeque ac amorem, quamvis creberrimesubinde eadem verba geminent, non idipsum tamen iterare, sedaliquid perpetuo novum, ex novo videlicet caritatis sensu depromptum.Ac praeterea hoc supplicationis genus utique evangelicamsimplicitatem animique demissionem redolet ac postulat;qua spreta, ab Divino ipso Redemptore edocemur, haudpossibilem nobis esse caelestis Regni adeptionem : « Amen dicovobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli,, non iniLuc, XI, i.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!