12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

92 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialerum agendi ratione censendum est, qui alicubi id consecutisunt, ut in sacris suis patronalibus aedibus Encyclicae LitteraeQuadragesimo anno ne legerentur ? Quid de catholicis illisofïïcinarum dominis, qui ordinandis operariorum causae rationibususque adhuc adversati sunt, quas Nosmet ipsi commendavimus?Nonne deplorandum est, ius mancipii, ab Ecclesia sancitum,idcirco usurpatum esse ut opifices mercede sua suoquesociali iure def raudarentur ?Verum enim vero, praeter iustitiam, quam commutativamvocant, socialis etiam iustitia colenda est, quae quidem ipsaofficia postulat, quibus neque artifices neque heri se subducerepossunt. Atqui socialis iustitiae est id omne ab singulis exigere,quod ad commune bonum necessarium sit. Ut autem, ad quamlibetviventis corporis compagem quod attinet, in universumconsultum non est, nisi singulis membris ea omnia tribuantur,quibus eadem indigeant ad suas partes explendas; ita, ad communitatisconstitutionem temperationemque quod pertinet, totiussocietatis bono prospici non potest, nisi singulis membris,hominibus videlicet personae dignitate ornatis, illud omne impertiatur,quod iisdem opus sit, ad sociale munus cuiusquesuum exercendum. Si igitur iustitiae sociali provisum fuerit, exoeconomicis rebus uberes enascentur actuosae navitatis fructus,qui in tranquillitatis ordine maturescente Civitatisque vim firmitudinemqueostendent; quemadmodum humani corporis valetudoex imperturbata, plena fructuosaque eius opera dignoscitur.Neque satis sociali iustitiae factum erit, nisi opifices et sibimetipsis et familiae cuiusque suae victum tuta ratione exaccepta, rei consentanea, mercede praebere poterunt; nisi iisdemfacultas dabitur modicam quamdam fortunam sibi comparandi,ad illud communis paupertatis ulcus vitandum, quodtam late diffunditur; nisi denique opportuna erunt in eorumcommodum inita consilia, quibus iidem, per publica vel privatacautionis instituta, suae ipsorum senectuti, infirmitati operisquevacation! consulere queant. Qua in causa haec repetere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!