12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

416 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeurbe Bezwada constituimus et episcopalem cathedram in Ecclesia SanctiPetri ibidem exstante figimus, quam proinde ad ecclesiae cathedralisgradum et dignitatem extollimus cum omnibus iuribus et privilegiis,honoribus et praerogativis, quibus ceterae cathedrales ecclesiae iure communifruuntur et cum omnibus pariter adnexis oneribus et obligationibus.Haec nova Dioecesis eosdem habebit fines, quos hucusque Missiode Bezwada habuit, eamque suffraganeam constituimus MetropolitanaeEcclesiae Madraspolitanae, atque eius pro tempore Episcopos metropoliticoMadraspolitani Archiepiscopi iuri subiicimus. Hisce autem protempore Antistitibus iura omnia, honores, insignia, favores, gratias,potestates et privilegia tribuimus, quibus ceteri per orbem Episcopifruuntur, eosque omnibus item oneribus et obligationibus adstringimus,quibus ceteri adstringuntur. Cum autem Missio de Bezwada, hucusquepraefati Pontificii Instituti Missionariorum curis commissa fuerit, dioecesisquoque Betsuadensis etiam in posterum, ad Nostrum tamen et SanctaeSedis beneplacitum, eidem Instituto manebit concredita. Cum veropraesentis temporis adiuncta haud permittant, quominus in nova istaquoque dioecesi Canonicorum Capitulum Cathedrale erigatur, indulgemusut, ad iuris tramitem, pro canonicis consultores dioecesani interimconstituantur. Quod autem attinet ad novae huius dioeceseos Betsuadensisregimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iuraet onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant,auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam siexpressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam temporede subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionisNostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu, notari,impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquamex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuovalidas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiriet obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observaridebere; et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scientervel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et forevolumus et decernimus. Statuimus denique ut harum Litterarum transumptis,etiam impressis, manu tamen alicuius notari publici subscriptisac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, siexhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit regulis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!