12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

190 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeimprimis esse sacerdotum sanctitatem ac deinde talem laicorum institutionem,quae eos cum Ecclesiae Hierarchia consociet tamquam adiutoresin apostolatu obeundo. Haec autem laicorum cum clero collaboratio inMexico maxime expostulatur, tum ob regionis amplitudinem, tum propterpeculiaria rerum adiuncta omnibus nota. atque perspicua.Nostra igitur cogitatio primo ad eos convertitur, qui esse debent luxquae illuminet, sal qui servet, bonum fermentum, quod totam permeetmassam fidelium: ad vestros nempe sacerdotes.Haud profecto ignoramus, quot curis laboribusque vos, VenerabilesFratres, in ecclesiasticas vocationes discernendas fovendasque, interomne genus difficultates, incumbatis, id prorsus rati, de re ipsa i|gi,quae ad Ecclesiae istius conservationem atque incrementum apprimespectet. Quum enim in praesenti sacra Seminaria nequeant istic tranquilleet ordinate vivere, nedum florere, vos in hac- alma Urbe vestrisclericis invenistis liberale ac perhumanum hospitium in Collegio PioLatino Americano, quod tot sacerdotes bene de Ecclesia merentes ad virtutemdoctrinamque finxit ac fingit, ita ut Nobis, ob frugiferam ipsiusoperam, sit admodum earum. Illis vero haud paucis clericis, qui, usqueEomam commigrare nequeant, vos itidem in praeclara proxima nationehospitale refugium apparare studuistis.De eiusmodi incepto, quod nunc in rem feliciter deducitur, vobis,Venerabiles Fratres, libenter gratulamur, cunctisque iis, qui generosamhospitalitate»! vel alia adiumenta praebuere, benevolum gratumque animumNostrum rursus profitemur.1Paterna autem instantia, hanc nacti occasionem, iterum iterumquevos adhortamur, ut non modo adolescentibus clericis, sed omnibus quoquesacerdotibus, congruenter explicentur atque illustrentur LitteraeNostrae Encyclicae Ad catholici sacerdotii, quae mentem Nostram exhibentde re inter ceteras graves, a Nobis declaratas, longe gravissima.Instituti ita secundum Cor Christi, sacerdotes Mexicani intelligent,in hisce patriae suae condicionibus, — quas quidem iam memoravimusper Epistolam Apostolicam Paterna sane sollicitudo, die II mensis februarii,anno MDCCCCXXVI datam, quaeque in memoriam revocant ipsa Ecclesiaeprimordia, quum Apostoli auxiliatricem laicorum operam manifesteexquirebant, — perarduum esse tot animas Deo comparare, sine idoneolaicorum per Actionem Catholicam auxilio; eo vel magis, quod inter illoshaud raro favente Dei gratia excitantur generosi, qui, si sancti eruditiqueDei ministri animos ipsorum intime perspiciant prudenterque regant,prompti sunt ac parati ad actuosam frugiferamque operam cleropraestandam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!