12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XI 97VSicut ad salutare huiuscemodi ubique terrarum perficiendumopus, quod dicendo hactenus persecuti sumus, ita ad remedia,quae praecise docuimus, morbis adhibenda, electores.ac ministros Christus Iesus sacerdotes suos in primis elegitatque constituit. Iiis namque munus, peculiari Dei numine,mandatum quidem est, ut, sacris Pastoribus usi ducibus acChristi in terris Vicario modestissime studioseque obsecuti, ardentemfidei facem universo hominum generi nullo non temporepraeferant, simulque illam catholicis viris supernam spemperpetuo iniiciant, qua Ecclesia nisa semper, tot retulit victoriasquot praelia Christi causa commisit : « Haec est victoria quaevincit mundum, fides nostra ». 4 3Qua in re illud nominatim in sacerdotum memoriam revocantesquod f. r. Decessor Noster Leo XIII in iis cohortandispronuntiavit, ad opifices nempe iisdem adeundum esse, idipsumNostrum faciendum hoc additamento putamus: « Ad opificesegenos potissimum prodite; immo, in universum, ad indigentesprodite »; quemadmodum Christi eiusque Ecclesiae doctrinaiubet. Turbulenti enim homines eos, qui in egestate versantur,insidiis prae ceteris petunt; quandoquidem e miseris, quibushi conflictantur rebus, facilem contingunt causam, qua eosdemin divitum invidiam rapiant vehementerque commoveant, utin omnia violenter in volent, quae sibi inique recusata a fortunaarbitrentur. Quodsi sacerdos opificibus atque egenis non occurrat,ut a qualibet eos, tum praeiudicata opinione, cum doctrinacommenticia aut prohibeat aut liberet, nullo negotio iidem suntcommunismi praeconibus in arbitrium cessuri.Enimvero non diffitemur in huiusmodi provinciam, postdatas praesertim Encyclicas Litteras Rerum novarum et Quadragesimoanno, multum operis collatum ad hoc tempus fuisse ;«ac propterea paterno studio eorum Episcoporum ac Sacerdotum4 3i lo., V, 4.<strong>ACTA</strong>, vol IV, n. 4. - 31-3-937. 7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!