10.07.2015 Views

FUENTES GRECOLATINAS DEL PRÓXIMO ORIENTE, EGIPTO ...

FUENTES GRECOLATINAS DEL PRÓXIMO ORIENTE, EGIPTO ...

FUENTES GRECOLATINAS DEL PRÓXIMO ORIENTE, EGIPTO ...

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

algunas cuñas e interpolaciones, añadidos explicativos que alguna mano quisoañadir para, desde su punto de vista, aclarar un tanto más el fragmento epistolar.2. Texto latinoPlinius Traiano ImperatoriEpist. 10.96Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potestmelius vel cunctationem meam regere vel ignorantium instruere?Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus autpuniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimenaetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant, detur paenitentiaevenia, an ei qui omnino christianus fuit desisse non prosit, nomen ipsum, si flagitiiscareat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.Interim in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur hunc sum secutusmodum. Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertiointerrogavi, supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam,qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilemobstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae quos, quia cives Romanierant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundentese crimine plures species inciderunt.Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant essese Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae,quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture et vinosupplicaarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicunturqui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi. Alii ab indice nominati esse seChristianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam antetriennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. Hi quoqueomnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo maledixerunt.Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essentsoliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, nelatrocinia, ne adulteria, committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellatiabnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi adcapiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse postedictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magisnecessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veriet per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam,immodicam.Ideo dilata cognitione ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res dignaconsultatione, maxime propter periclitantium numerum; multi enim omnis aetatis,omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur Nequecivitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagiopervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iamdesolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repetipastumque venire victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!