Cuadernos de Historia Jerónimo Zurita, 31-32
Cuadernos de Historia Jerónimo Zurita, 31-32
Cuadernos de Historia Jerónimo Zurita, 31-32
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
El císter zaragozano en los siglos XIII y XIV

Paci quoque et tranquilitati vestre paterna in posterum sollicitudine

providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, / ut infra clausuras

locorum seu grangiarum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem

apponere, sanguinem fundere, hominem temere, capere vel interficere

seu violentiam audeat exercere.

Preterea omnes libertates et inmunitates a predecesoribus nostris Romanis

/ ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium

exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter

vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio

communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino / hominum liceat

prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel

ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia

integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa

sunt / usibus omnimodis pro futura, salva sedis apostolice auctoritate.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre

constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo

tertiove comonita nisi reatum suum congrua satisfactione / correxerit

potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iuditio

existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac

sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque

in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco

sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic

fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne

pacis inveniant, AMEN, amen, AMEN.

[ROTA: Fac meam, domine, in dominium Sanctus Petrus, Sanctus Paulus.

Gregorius Papa VIIII.]

Ego Gregorius catholice ecclesie episcopus subscribo. B[ene] V[alete].

+ Ego Thomas tituli sancte Sabine presbyter cardinalis subscribo.

+Ego Johannes tituli sancte Praxedis presbyter cardinalis subscribo.

+ Ego Guifredus tituli sancti Marci presbyter cardinalis subscribo.

+ Ego Arnaldus tituli sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis subscribo.

+ Ego Stephanus sancte Marie Trans Tyberim tituli Calixti presbyter cardinalis

subscribo.

+ Ego Johannes Sabiniensis episcopus subscribo.

+ Ego Jacobus Tusculanus episcopus subscribo.

+ Ego Rainerius sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinalis subscribo.

+ Ego Romanus sancti Angeli diaconus cardinalis subscribo.

+ Ego Egidius sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscribo.

+ Ego Petrus sancti Georgi ad Velum aureum diaconus cardinalis subscribo.

+ Ego Rainaldus sancti Eustachii diaconus cardinalis subscribo.

+ Ego Oto sancti Nicholai in carcere Tulliana diaconus cardinalis subscribo.

Datum Laterani per manum magistri Bartholomei sancte Romane ecclesie

vicecancellarii, idibus februarii indictione VIª, incarnatione Dominice anno

M.CC.XXX.III, pontificatus vero domini Gregorii pape noni anno septimo.

CHJZ- 31-52 329