02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

187 EPISTOLAE 3248—3249 188

tos et varios rumores isthic, ut fere ubique, vagari. |

Quid agitet maior pars, nescio. Quid sperent multi

nihil attinet scribere, ne eorum stultitiae me involvam.

Egone ullos in Gallia ad seditiones contra

regem incitarem? Quin potius, nisi me interposuissem,

horribili incendio flagrarent regiones multae.

Hue studia nostra, mihi erede, ineumbunt, ne

tumultuentur nosfcri, id est, christianae religionis

homines. Hactenus nonnihil profeeimus: futuri

temporis eventus in manu Dei sunt. Interea omne8

in sublime rapit nimia fiducia. Nam quod semper

vetuimus templa occupant, vel in locis publicis

concionantur. Excusant hoc apud nos fratres, se

trahi invitos, Tel necessitate cogi, quoniam nulla

domus privata quatuor millibus sufficiat.

Hactenus verha Calvini bona fide recensui, verum

ipsum epistolae exemplar hic tibi mitto, ea

tarnen lege ut certo remittatur. Ex quibus facile

oolligis, immerito Genevenses gravi illa suspicione

quorundam premi, quasi ex ipsorum instinetu tumultuentur

qui motuum istorum gallicorum autores sunt.

Usu venit fortassis Genevensis reipublicae quod nunc

quoque evenit amplissimo urbis Tigurinorum magistratui,

qui quum pacis, tranquillitatis omnisque honestatis

sit observantissimus, evitare tarnen non potest

quominus virulentae et calumniosae linguae diversissima

de ipso studia etiam prineipibus summis

persuadere contondant. Quid vis, Domine mi? Si

qui vel apud regem Galliae christianissimum vel

apud alios principes queruntur, amplissimum Tigurinae

reipublicae magistratum clandestinam facere

expeditionem qua derepente adoriatur ullas gentes,

nedum socios aut confoederatos suos, ac cogat eos suam

i. e. evangelicam religionem reeipere, tarn falsa référant

quam qui fingunt vanissima impudentissime.

Hoc enim tibi, vir illustrissime, persuasissimum habere

debes, nihil magis alienum esse ab amplissimo

reipublicae Tigurinae magistrate quam bella. Sanctissime

is colit atque conservât et pacem et foedera.

Tiguri xvi. Septemb. M. D. LX.

T. H. deditus

Heinrychus Bullingerus

Tig. eccl. minister.

3249.

DATHAENTJS CAL VINO.

In Biverium invehitur. Lutheranorum motus

notai. Electorem Palatinum eosdem exzellentem lau-

dat. Heshusium Brema guoqtce esse eieäum gaudet.

Velsii absurda dogmata perstringit.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 363.)

Clarissimo et ornatissimo viro D. Ioanni Oalvino

praeeeptori suo observandissimo. Genevae.

S. P. Literas tuas, clarissime vir, ad Palatinum

Vilnensetn scriptas una cum commentariis tuis eleganter

hie compaginatis fidelissimo viro Sebastiano,

D. Io. a Lasco quondam famulo tradidi, *) ut omnino

dubitandum iam nihil sit quin fideliter tradentur.

* Ecclesiae hie nostrae medioeriter se habent.

De inveteratis gallicae ecclesiae dissidiis lata est

hoc mense Septembri sententia, 2 ) qua impurus JRiverius,

sine aliorum tarnen condemnatione, purgatus

est, qui quantopere suas cristas iam erigat ac thrasonico

more triumphos canat, vix verbis explieavero.

Ego interim, quum incorrigibilem esse hominem

observo, et aequitatem exsulare hie video (ita novit

hypochryta* pessimus primatum animos dementare),

oro pro virili Deum patrem ut afflictis iniusteque

oppressis patientiam ao constantiam largiatur, ne

quid tentent quod in ecclesiae totius exitium cedat.

Saxones hac aestate libellum supplicem Saxoniae

dueibus inscriptum evulgarunt, quo synod um

tyrannicis prorsusconditionibus propositis postulant. 3 )

Volunt enim initio ut synodus convocetur ex doctoribus

et ministris non infectis corruptelis, ut loquuntur.

Deinde ne amplius audiantur Anabaptistae,

Swencfeldiani, Osiandristae et Sacramentarii,

iam satis superque convicti et condemnati, ne videantur

ecclesiarum suarum iudicium in dubium vocare.

Audiendos eos solos putant quos vocant Adiaphoristas,

Maioristas etc., qui etsi iam aliquoties sunt

3249.1) N. 3232. 3238. 3245.

2) Dissidia fuerant a. 1559 de disciplina et electionibus

presbyterorum inter ipsos presbyteros et PerruceUum. Cf.

Epp. m. Febr. 1559 scriptas et N. 3072. — Frkf. Bei. Hndl. I.

Beil. 29, p. 57. Das von den 3 Schoeffen Joh. v. Glauburg, Dan.

znm Jungen n. D. Conr. Hutobracht als Commissarien gefällte

Urtheil in den Span zw. W. Holpraoht, Enst. Qnercetan D.

M., Fro. Clerions n. andrerseits Franc. Biverius derzeit Praedicanten

der franz. K. soll im Namen der Commissarien ausgehn.

(Textus sententiae non additur.)

3) Supplicatio qnorundam theologornm qni post obitnm

Lntheri p. m. corruptelis et sectis voce aut scriptis contradixerunt

pro libera Christiana et légitima synodo ad ill. Principes

et Status omnium ordinum À. C. ampleotentes. (Subscripserunt

51 theologi): pritnum separalim édita, récusa vero in: Supplicatorii

libelli qnorundam Christi ministrorum de synodo propter

coutroversias gravissimas congreganda, partim antea editi,

partim nuno recens ad conventuin Naumburgensem misai.

Ursel. 1561. 8. Iam ineunte a. 1560 Ienenses suum ducem

de ea re adierant, M. Martio Wirtembergensis Landgravium,

gui tarnen hoe consilium minime approbavit. (Saliq IIL

564. 568. 674.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!