02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

193 1560 SEPTEMB. 194

bora fere dimidia assedisset D. Boquino, atque argumenta

aliquot collegisset et explicasset, mirum quam

deiiceretur adversarii inanis confidentia, adeo per-

8picue apte et graviter negotium velut in transcursu

explicabat. Quum igitur animadverteret Stoesselius

se teneri medium et nonnisi contumeliosum sibi

fore di8putationi8 exitum si Erastus moderari pergat,

coepit queri non stari pactis convenus, se ex

pacto cum uno Boquino esse commissum, quamvis

antea consensisset Saxo ut argumenta repeteret

Erastus. Id quum Erastus graves facti sui causas

reddidisset, non potuit obtinere a Stoesselio ut pergere

ita liceret, et ut arte eum removeret Stoesselius

recepit, se finita cum Boquino disputatione

cum Erasto congressurum. Erastus clare repetita

hac promissione earn recepit, et ad praestandum

cohortatus Stoesselium a repetitione argumentorum

abstinuit. Saxo enim suspicatus exitum disputationis

fore sinistrum simpliciter et continuo remotum

volebat Erastum. Adeo se gesseratbene hora illa dimidia.

Postea vèro fefellit Stoesselius fidem publice

datam, duas obtendens rationes coram principibus

et tota concione, tum quod Saxo nollet secundam

disputationem, tum quod ipsemet nolit disputare

cum medico sed cum theologo. Erastus, etsi valde

erudite et graviter ista dilueret, nihil tarnen potuit

obtinere. Itaque post habitam modestam et gravem

contestationem verae doctrinae per medium agmen

est egressus. Utinam vir ille totum se abderet sacris

Uteris, ad quas propendet eius zelus, sed nescio

quo pacto vix medendi vocationem audet relinquere,

neque reliqui collegae senatores ecclesiastici tarn

sunt cordati ut eum extrudant in messem, licet

maxima et paene incredibili ministrorum penuria

laboremus, ipse vero incredibili dexteritate polleat.

Ausim dicere Grermaniam paucissimos habere tantae

doctrinae et prudentiae viros theologos.

Hie autem praeeipuus est totius disputationis

fruetus quod clementissimus prineeps Elector puram

doctrinam didicit penitius introspicere et ad earn

conservandam ac tuendam factus est confirmatior.

Hie fruetus certo nobis constat per Dei gratiam,

qui dignetur ei benedicere magis ac magis ad amplificationem

regni Iesu Christi. Post habitam disputationem

coeperunt volitare libelli famösi etiam

adversus prineipem conscripti. Unus ex sparsoribus

est deprehensus, aulicus concionator Othomarus,

homo impuru8 et qui multum obfuit veritati. Is

aliquamdiu detentus fuit in custodia, nunc deiectus

de munere concionandi. Pastor urbis thraso audacissimus

et perniciosus ecclesiae insanivit aliquot

men8ibus debacchando in Zwingliwm, in te et alios

pios ministros. Is eiectus est a principe estque

nunc Wormaciae, ubi omnes habet sibi similes.

Pastor ille suos habebat hortatores quorum poena

non longe abest. Habemus adhuc très diaconos in-

Calvini opera. Vol XVIU.

doctos et crassos: ii utcunque coguntur iam tacere,

non plane tarnen, sed subinde redeunt

ad ingenium. Eorum conciones tarn sunt scurriles

quam ineptissimorum monachorum, tam frigidae

quam quae maxime. Et licet valde exacerbati sint

civium animi ob eiectum pastorem audacissimum

hominem, et nolint plerique audire duos concionatores

urbanos qui pure sentiunt et docent, Ioannem.

Matthaeum et Panthaleonem, 10 ) speramus tarnen fore

brevi ut sedatis animis liberemur etiam a reliquis

monstris quae veluti minores deos non ita magni

facit populus ut loquacissimum illum suum Mercurium,

pastorem seil.

Sparsus est rumor Heydelbergae ante menses

aliquot me fore pastorem. Puto non aliunde quam

ab ipsomet pastore ortum esse: itaque in tantam

me vocavit invidiam ut aeque fere plerisque civibus

Heydelbergensibus sim exosus atque papistis Trevirensibus.

Studiose omnes monuit publice et privatim,

diligenter sibi caveant a seductore iuventutis,

quae praeficienda est ecclesiis Palatinatus: falsum

prophetam post suum discessum conscensurum esse

pulpitum, quia donis sit instructus ad commovendos

homines. Mira id genus alia. Ita ut vel mei discipuli

intellexerint ista in me dirigi tela. Ego vero scio

nunquam unum generalem pastorem tantae ecclesiae

in posterum praeficiendum esse: sunt enim reliquiae

papatus et quidem perniciosae, neque ego in nie unquam

tantum onus essem recepturus. Actum est

aliquando obiter mecum de suscipienda lectione

theologica publica, ll ) quum aliunde professons

habere nequeant. Sed repugnabit fortasse universitas.

De concionando adhuc mècum actum est nihil. Videntur

mihi ita velle partiri, ut singulis septimanis

habeam lectiones latinas in schola et concionem

unam aut alteram in templo, ita ut munus meum

non tarn pastoris quam doctoris munus sit futurum.

Quod si ita vocer, ad* id debeam suscipere, optarim

ex te cognoscere. Nollem etiam alia conditione

suscipere quam si princeps et senatus ecclesiae consentant

in constitutionem disciplinae ecclesiasticae, 12 )

cuius leges atque formulam obnixe rogo ut ad me

mittas proximis nundinis Argentinensibus, circa

diem Martini, si per occupatioues tibi liceat. Senatum

scio eo propendere, sed plerique non videront

rationem constituendae disciplinae. Cupio etiam

scire, quum urbs Geneva ampla sit et frequens, ecquem

habeatis ordinem in visitandis aegrotis et

examinandis singulis. Initio certe disciplina con-

10) Quem Flanckius V. 2. p. 370 tam antea dimissum

dicit, nisi de alio quodam sermo sit [nam Struvius plures

huius nominis producit p. 81. 83. 307), vel ipse fatlatur.

11) A. 1561 factus est professor locorum communium, at

paulo post pastor. {Haute, Univ. Hdlb. II. 69. Struve p. 111.)

12) Prid. Id. Aug. Elector reformationetn ex mente

Calvini decreto sanxerat. (Seisen, 109,- Struve, 105.)

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!