opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
229 1560 NOVEMB. 230

3368.

CALVINUS BULLINGERO.

Eiusdem argument* ac praecedens eius ad eundem.

De Heshusio nihüdum statuit.

(Ix antographo Arch. Turie. Plut. VI. Vol. 166, olim Bpp.

Tom. 24, fol. 48. Apographa habes in Ood. Genev. 108, fol.

118, in Oodd. Bern. VI. 885 et VII. 108, et ap. Simlerum

Vol. 98.)

Ornatissimo viro et fideli Christi servo D. Henrioho

Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fratri et symmystae

observando.

S. Quod Quinquepagici caeco furore ad pessumdandum

nomen Helveticum operas conducunt, ea

cura vehementer nos angit. Quando vero ita turpiter

sunt vénales, quod innoxiis intentant Dominus,

ut spero, in eorum capita retorquebit. Spes

tarnen aliqua pacificationis adhuc ostenditur, si ad

diem huius mensis 28 ') conventus sit indictus.

Quanquam vestros ad cavendum attentos esse oportet:

quos, ut mini persuasum est, hostes cogitant

repente tanquam imparatos opprimere. Intellexi

enim ex cuiusdam uteris haec inter eos agitari consilia.

Quam strenue vicini nostri se accingant in

his partibus nescitur. Vel magna arte suos apparatus

occultant, vel cessando fugitant periculum.

Ac praestat eos tergiversari quam, ut olim fecerunt,

deserere in medio discrimine socios. Adhuc quid

in ultimo conventu transactuin sit exspectamus.

Interea Divione indictus est locus sclopetariis

equitibus, quos nunc Galli vocant pistolarios, 2 ) qui

subito transvolent quo iussi fuerint. Sunt quingenti

duntaxat. Bed illuc conveniunt etiam equi

cataphracti ex ordinario equitatu. Putant nonnulli

terriculamentum esse in gratiam pontificis Romani

obiectum, quod vos ad serviles conditiones adigat.

Alii, quod probabilius, divinant nobis conflari perniciem.

Admoniti sumus. Cavendo non multum

3268.1) In die errat. Erat vigesimus Septimus, vide novissimam

Bullingeri. — Buchal VI. 346: Toutes les parties parurent

à cette diète. Ceux de Glaris tinrent le même discours

qu'auparavant, offrant d'observer les traités et de vivre en

bons amis avec les oantons leurs voisins, mais demandant

qn'on ne les gênât point par rapport à la religion. Les cinq

Cantons outrés de dépit les menacèrent d'une prompte invasion

malgré les soins des autres cantons. C'est pourquoi les Bernois

ordonnèrent une nouvelle levée de 6000 hommes afin de

soutenir la bonne cause de ce côté-là pendant qu'ils soutiendraient

de l'autre l'attaque du duo de Savoie. On étoit sur

le point d'en venir à nno fâcheuse extrémité. Mais la providence

y ponrvut. Le 3. Nov. il tomba une si grande quantité

de neige que les passages des montagnes furent fermés.

2) pistoliers (Littré).

consequemur, nisi nos Deus mirabiliter custodiafc.

Oonfidimus tarnen in spe et silentio nos for»

salvos.

In Gallia res ubique turbulentae. Ad extrema

ventum est. Ubi sit Beza vel quid agat, mihi est

incognitum. 8 ) De Navarro varii rumores. 4 ) Ego

tamen existimo retrocessisse, quum videret sibi cum

tot copiis esse confligendum. Ergo intestinum bellum

in Gallia. *) Nobilitas minoris Britanniae (sunt

veteres Armorici, nunc Britones) cum ipso stabit.

Andegavi accèdent, Pictonum magnus numerus.

Ex Aquitania confluent multi. Misera et luotuosa

regni dissipatio. Rex nunc est Aureliae, 6 ) ubi maior

pars decurionum supplicio affecta esse dioitur: 7 )

quod nondum credo. Motus quidem nullus apparet,

impii licet tumultuentur, sive quia trepidant nomine

persequente, sive quia metum simulando cupiunt

omnia turbare.

Plura scripturus eram de turbis Gallicis, si in

tempore certior faotus essem de adventu fratris

nostri. Sed ita accidit ut in consistorio essemus

quum domum meam venit, non reperiret quocum

loqueretur. A ooena reversus demum intellexi eras

mane abiturum. Literae fuissent paratae, nisi quod

in singulos dies aliquid novi venturum esse sperabam,

quod mihi novum argumentum suggereret.

Haec ratio fuit differendi.

De Tilemanno nihildum statui. 8 ) Scribam prima

occasione quid factu sit optimum. Neque res celeritatem

desiderat. Vale, clarissime vir et mihi observande

frater. Oollegis tuis et toti familiae multam

salutem precor. Haec scribo fratre nondum

viso qui perferet. Tua etD. Petri Martyris commendatione

plus effectum esse optassem, verum quanta

sit annonae apud nos Caritas expertus est ipse ex

3) Vide proximam ad Sturmium.

4) Mox certiora Beza.

5) de la Planche 375: Le roy de N. ne fut pas plustost

arrivé à Limoges que plusieurs gentilshommes ne le vinssent

voir en sorte qu'en peu de jours il s'y en trouva de 7 à

800 bien montés armés et esquippés. Là il fut sollicité de se

declarer et do publier sou intention à toute la noblesse de

France, l'asseurant qu'il n'anroit faute de gens et qu'on n'attendoit

sinon qu'il eust dit le mot pour marcher. Et d'autant

qu'il s'exeu8oit que ses ennemis estoient desia prests avec

grandes forces on luy offrait 6 à 7000 hommes de pied tous

prests à marcher, de la Gascongne, des isles de Marennes et

du Poictou jà enroulés soubs capitaines. Que de Provence et

de Languedoc marcheraient .3 ou 4000 hommes tant de pied

que de cheval. De Normandie autant ou plus avec grand

nombre de cavalerie, lesquels en un instant le rendraient si

fort qu'il ferait sans combat quitter la place et la personne

du roy à seB ennemis.

6) Intravit urbem d. 18. Oct. magna stipante sateïïitum

caterva. (id. 379.)

7) Vanus hic fuit rumor. Nihilominus quum urbs suspecta

esset quoad réligionem, forti praesidio occupata fuit.

8) Mente demum Decembri ad responsionem se accinxit.

15»