02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

23 EPISTOLAE 3167—3168 24

amioos aUquos Uteris illis omnibus indicarem eum

a me expulsum atque e domo eiectum ob eius aliqua,

nee leviora quidem, facinora. Inde enim colligere

in promptu erat, nebulonem perversae vindictae

causa adversum me talia disseminare. Quod

feci atque firmis rationibus comprobavi, et testimonio

D. Huldrici Cocceii, huius ecclesiae ministri,

ubi opus erat corroboravi. Denique confessionem

fidei meae, brevem certe sed perlucidam satis ac

articulos omnes comprehendentem ad collegium

ipsum exaravi: quod etiam eo consilio libenter feci

ne deinceps malevolis et mei nominis hostibus infensissimis

aliquo unquam praetextu daretur obtrectandi

locus. Meministi enim, vir prudentissime, ut

aliquando istic non erubuerint nonnulli quasi ex

aere materiam conflare, unde et mihi grave facerent

negotium et fidem meam quoqno pacto diffamarent.

Nunc vero quid consilii caperem, ut apud

pium istum magistratum ac apud te, quos ego ambos

unice colo, innocentiam meam declararem, non

immerito haesitans, decrevi tandem ad te scribere.

Nam etsi non dubito quin neuter vestrum, pro ea

qua estis pietate atque prudentia praediti, famuli

contra herum, eumque absentem, infamiam admiserit,

multoque minus fidem illi habuerit altera non

audita parte: nihilominus e re fore existimavi ne

te huius veritatis agnoscendae forte cupidum relinquerem.

Sic itaque, ut unico verbo me expediam, res

habet. Boletus in omnibus de quibus me accusât

turpiter ac nequiter mentitur. Cahinum enim quoad

possum amo, quoad licet veneror, doctrinam eius

per omnia amplector: haec altas in me radices egit,

huic vel illi si quis infensus est, et mihi qnoque

infensum esse oportet. Quid plura? Vix hie semel

vidi, imo ne vix quidem eum novi qui tibi ac

doctrinae tuae adversarium vulgo Genevae constituitur.

Quae omnia Domino ipsi nota sunt, quern

unum ego testem appelle Boleti integram historiam,

h. e. quibus eum eiecerim flagitiis, quibus

coniectnris, quibus firmis rationibus, quibus tandem

demonstrationibus ac testibus mendacii convincatur,

quin etiam fidei meae confessionem, quae omni ex

parte cum Genevensi confessione congruit, ex nostro

Italico collegio licebit petere : atque ut petas

non solum rogo sed obtestor. Oaeterum si his perlectis

atque illis meis visis Uteris nondum tibi neque

omnibus pus istis satisfactum putas, ne graveris

obsecro, et in Dei gloriam, et in iniuste oppressi

hominis defensionem, nobis quamprimum indicare.

Tunc enim statui ad vos me illico conferre et maculam

coram abstergere, quam impurus sycophanta

mihi inustam esse omnino tentât. Nam et istius

prudentissimi ac pientissimi magistrates legibus et

istius venerandae ac sanctae ecclesiae disciplinae

me perpetuo atque in omnibus obstriotum volo,

perinde ac si Genevae viverem. At si tuae huma.nitati

a me ita satisfactum senties, adhuc restât ut

et orem ne lulii patrocinium a te semel atque iterum

susceptum nunc répudies. A te igitur, quoad

decet, supplex peto atque flagito, ut aliquando meam

apud dominos vestros et apud fratres tuos innocentiam

defendere non graveris, meque falso apud illos

delatum esse ostendere. Quod si feceris quiescam.

Sin autem, iam non video ut me continere

possim quin apologia édita, non Boleti calumniis

(tanti enim nebulonem faciendum non existimo) sed

nonnullorum ex nostris hominibus venenatis Unguis,

qui ex Boleti verbis omnem obtrectandi oocasionem

captant, tempestive occurram. Sed avertat

Dominus. Nam talem tragoediam excitare neque

veUem neque cuperem. Vale, vir praeclarissime,

cui omnem a Domino benedictionem precor. Basileae

iij. Martii M. D. LX.

Tuus ex animo

. Iulius Caesar Paschalis.

3168.

LUSENIUS CAL VINO ET COLLEGIS.

Prolixe narrât quo in statu sint res Poloniae

maxime ecclesiasticae. Stancarum notât, Vergerium

suspectum habet, Cuiaviensis episcopi animum laudat,

Vilnensi Palatino cahar addi cupit, coronidis loco

politiea et bellica subiicit.

(Ex autographe) Cod. Genev. 113, fol. 25.)

Clarissimis pietate et eruditione viris D. Ioanni

Calvino Genevensium fideUssimo pastori cum suis

symmystis ac aliis professoribus novae academiae

Genevensis dominis et tanquam patribus merito

venerandis et observandis.

Genevae.

Salutem et pacem a Domino Iesu.

Clarissimi et merito venerandi viri et patres!

Quum certus nuncius, nobilis vir et frater noster

sese nobis nunc obtulerit, quum et tempus et materia

soribendi suppeteret, nolui committere pro

mea erga vos observantia quin per eum vobis aliquid

scriberem, ut, quum ipse non possum explore

desiderium meum ex sanctissimo et prudentissimo

colloquio vestro, Uteris saltern hoc faciam. Scietie

igitur innocentissimum ilium nostrum senem loan.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!