02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

13 1560 FEBRUAR. U

3161.

CALVINUS BLAURERO.

De relapsis in eadem peccata et de statu Galliae.

(Edidit Beza Genev. p. 304, Laus. p. 602, Hanov. p. 678, Chouet

p. 418, Amst. p. 191.)

Tempestive domi meae indicaverat Iacobus

Linerus, ventures hodie mercatores qui literas

meas tibi reddendas fideliter curarent: sed famuli

mei oblivione factum est ut tardius fuerim admonitus.

Itaque si me ad brevitatem coget temporis

angustia, dabis veniam, praestantissime vir

et ex animo venerande frater. Quomodo in bonam

spem erigi possint eorum conscientiae qui in eadem

saepius peccata relapsi sunt, perinde me rogas, *)

ac si mihi suppeteret melior ratio quam tibi, qui

doctrina, usu et peritia me superas. Verum ut intelligas

nihil mihi esse pluris quam ut tibi morem

geram, posthabito pudore aliquid tentabo. Ac primo

tibi assentior, nullum in scriptura reperiri singulare

huius rei exemplum. Neque enim legimus

ullum hominem, post datum poenitentiae signum,

eiusdem delicti reatu saepius implicitum fuisse. Verum

ut fateor non parum valere exempla ad doctrinae

confirmationem, ita si hoc adminiculo carent,

in ea una acquiescere tuto nobis non minus licet.

Quid ergo scriptura doceat, nunc videndum. Prophetae

certe ad poenitentiam passim hortantur, non

qui semel deliquerant, sed qui obstinato Dei contemptu

ruere non destiterant in omne scelerum genus,

vel postquam simulaverant poenitentiam ad

ingenium postea redierant. Saepe enim fraudis aut

make fidei accusant Israelitas, quod falso et dolose

prae se tulerint Dei timorem quo vacui erant, et fallaci

conTersionis praetextu Deum et servos eius

eluserint. Tarnen ad poenitentiam vocando spem quoque

proponunt veniae impetrandae. Hoc quum omnibus

fere prophetis commune est, tum luculentius ex

Ieremiae lectione patebit. Nee vero frustra Deus in

lege sacrificia, nunc totius populi, nunc privati

cuiuslibet nomine, quotidie repeti voluit, tarn pro

ignorantiis quam pro voluntariis delictis. Nisi enim

parata fuisset expiatio peccatoribus qui saepius

lapsi erant, non fatigasset eos inanibus figuris.

Adde, quod Deum hypoeritis et praefractis exoratum

fuisse ut ignosceret, ex Psalmo 78 colligitur. Iam

ubi cum suo evangelio illuxit Christus, non semel

atque iterum duntaxat pnopitium fore Deum promisit

si offensus esset, verum toto vitae curriculo suos

ad deprecationem confugere iussit. Si non frustra

3181. 1) N. 3153.

ex illius ore et praescripto quotidie oramus, ut remittat

nobis Deus peccata, spes reconciliationis dubia

esse non debet. Nee vero ipse idem magister,

dum fratribus septuagies septies ignoscendum esse

docet, plus indulgentiae a mortalibus exigit, quam

a Deo sperare velit, qui misericordia omnes superat.

Hac ratione Paulus, quamvis severe queratur

de Oorinthiis qui ante peceaverant, neque poenitentiam

egerant de immunditia, libidine, impudicitia:

non tarnen gratiae veniam praeeidit, sed metuere

se dicit, ne cogatur suo adventu eos lugere (2. Cor.

12, 19. 20). Atque hue pertinet Pauli locus de

perpétua legatione, qua sibi Deus ecclesiam subinde

réconciliât (2. Cor. 5,18 et seq.). Fidèles enim, non eir

teros illic alloquitür. Et Ioannes Christum nobis assignan8

advocatum qui nobis Deum propitiet (1. loan.

2, 1), beneficium hoc non restringit ad diem unum,

sed continuationem désignât. Sicuti etiam Daniel

(9, 6) in ilia solenni precatione, qua obtinuit singulars

vaticinii donum, peccata peccatis fuisse cumulata

non dissimulât, et quidem continuo pervicaciae

tenore provocatam fuisse Dei vindietam. Denique

ubi in Symbolo subiieitur post ecclesiam remissio

peccatorum, fiduciae materiam nobis dari statuendum,

ne desinamus ad mortem usque in Dei

clementiam recumbere. Interea tarnen acriter stimulandi

sunt omnes, prout quisque se peculiaribus

vitiis obnoxium esse novit, ne sibi indulgeant, sed

potius attenti sint ad exhortationem Psalmi (95, 8):

Hodie si vocem eius audieritis: atque ut meminerint

quam graviter excandescat Deus adversus eos

qui trahunt funiculum iniquitatis. Etsi nihil fere

est, quod ssripsi : sentio tarnen pro modulo penuriae

meae longius provectum esse, quam oportuit : praesertim

quia mihi cum homine prudentissimo et apprime

exercitato negotium erat.

De rebus nostris prolixius et magis dextre

scripsisset Beza, nisi aliis curis fuisset distractus.

Ipse et concionando et legendo strenuam operam

impendit. Nihilo segnius in partes suas ineumbit

Viretus, qui aliquanto vegetior est, quam solebat.

Me vero continuis fere morbis addictum puto: ita

scilicet alii alios excipiunt. Videor quidem aliquid

praestare: verum ut praelectionibus, concionibus,

aliisque partibus mei muneris sufficiam, cogor decumbere

bonam temporis partem. Nisi me paululum

recreet veris temperies, vale dicam posthac

lucubrationibus. Molesta est crurum débilitas, sed

magis infesta est imbecillitas ventriculi. Nuper

etiam largum sanguinis ex pulmonibus profluvium

me propé suffocavit. Ergo non minus me ad migrandum

incitât valetudo, quam te senectus. Inter

alias causas mihi ideo erit dies ille iucundior, quod

in haereditatem nostram recepti mutua nostra amioitia

fruemur. Quo magis vota nostra coniungere

par est, ut nos coelestis pater simul colligat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!