02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

93 1560 MAI. ' 94

ex evanidis quae terrenos homines in se conciliant,

sed eiusdem aeternae haereditatis spes et saori muneris

sooietas nos coniunxit. Eo autem iucundior

est ea qua me prosequeris benevolentia, quod inde

colligo puram et genuinam Christi doctrinam a

nobis uno consensu praedicari. Neque enim ignoras

quam multis, qui tarnen superbe se iactant

evangelii praecones, odiosum sit nomen meum, non

alia de causa nisi quod dum theatri favorem et inanes

plausus aucupantur, exstinotum et perditum

yellent quidquid putant suae ambitioni obstare.

Ego vero ex omnium memoria deleri facile patiar,

modo ne intereat laborum fructus, quos in ecclesiae

utilitatem sincero rectoque studio hactenus impendi:

a quo fine, qui mihi semper fuit propositus, ut tantillum

deflectam, nulla efficiet ingratitudo vel pravitas.

Mihi tarnen interea non vulgari solatio*

piorum erga me amor et mutuus in aoctrina consensus.

Quia mactationi quotidie destinamur, urbem

hanc et eoclesiam tuis precibus commendo, vicissim

autem Deum precabor ut te gubernet suo spiritu,

virtute sustineat, praesidio tueatur. Vale, eximie

vir et ex animo colende frater. Genevae 6. Calendas

Iunii 1560.

Ioannes Calvinus tuus.

3304.

BULLINGERFS CALVINO.

Mdanchthonis nuntiat obitum et Lasei, Ochmum

mox seguuturum praesagit. Poloniam Stancari doctrima

tûrbatam commémorent. Pericula Genevensüms

a GaUo imminentia timet.

(Ex autographo Cod. Geney. 114, fol. 77, quooum contulimns

exemplar Tnrretini in Cod. lila, fol. 214, Bernense Epp. VI.

852 et Simleri Vol. 97.)

Olarissimo viro D. Ioanni Oalvino fido Generensis

ecclesiae pastori domino et fratri colendissimo suo.

S. Aocepi tuas, ') colendissime domine et frater

carissime, et legi libens. Nolo autem te dubitare

quidquam de stabili nostra consensione et fraternitate.

Dominus confirmet in omnibus ministris ecclesiae

suae concordiam et amorem, et dissipât simultates

et odia.

Migravit ad Dominum PhiUppus noster 19.

8204.1) N. 3197.

Aprilis. 2 ) Ante hune Ianuarii 8. obdormivit in

Domino Lascus noster. 3 ) Sequetur illos hisce diebus,

nisi fallor, ipse noster Bernardinus.*) Quando

vero sequemur illos et nos, Domine?

Intelligo ex scriptis nobilis huius quid fiat in

Polonicis ecclesiis. Stancarus conturbat illas. 6 )

Nos approbamus confessionem polonicorum ministrorum,

improbamus Stancari doctrinam de mediatore

secundum humanam duntaxat naturam. Asserimus

Ohristum secundum utramque naturam esse nostrum

mediatorem : actiones enim Christi ad personam referri,

in qua quum sint naturae duae impermixtae,

sunt tarnen rursus indivisae. Effecerunt plures illae

literae in Poloniam soribendae et scriptum commune

de Mediatore exarandum, quod breyior sim in his.

Solliciti sumus valde de salute vestra. Multa

enim hic dicunt de periculis imminentibus vobis a

rege Gallorum et Allobroge. Speramus Dominum

non defuturum vobis. Id quod communibus et

iugibus ab ipso precibus contendimus. Non inutüem

operam navabis si diligenter ad nos scribi

subinde curaveris et res vestras et gallicas. Proderit

enim et nobis et vobis qui fratres sumus, si

commune periculum et quod fiat non nesciamus.

Saluta fratres in Domino omnes. Salutant te nostri

omnes et mei inprimis. Iterum iterumque vale.

Tiguri 27. Maii anno Domini 1560.

3205.

Bullingerus tuus.

CALVINUS BLAURERO.

Paucis refert tumultum Ambosianum.

(Ex autographo Cod. Sangall. 37. Epp. VIII. fol. 320 nbi tarnen

sola inscriptio et aubsoriptio Calvini mann. Exstat praeterea

in Bibl. OÏT. Turio. P. 43. olim Epp. VIII. foL 436 et

ap. Simlerum Vol. 97 qui se ex Arebivis deaoripsisse dioit nbi

nos qnidem earn non vidimus. Edidit Beza Gen. p. 230,

Laus. p. 482, Hanov. p. 540, Chonet p. 313, Amst. p. 143.

Pressai p. 582. Versio gall. Berol. p. 333.)

Praestantissimo viro et eximio Christi ministro D.

Ambrosio Blaurero Witodurensis ecclesiae fidelissimo

pastori singulari amico et symmystae inprimis observando.

2) Schmidt, Mel. p. 661 cf. N. 3193.

3) N. 3168.

4) imo convaluit.

5) Baec referenda videntur ad synodum Pinceoviae «t.

Nov. celebratam, ubi cum Stancaro acriter diseeptatum est.

(Lubien. p. 148; Salig II. 629.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!