02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

537 1561 IUL. * 588

spe te quoque sustentari propter invictam in omnium

piorum Galliae cordibus alacritatem et inexpugnabilem

constantiam supra modum gaudemus.

Praestat sane non raro persequutionum procellis

iactari ecclesias, quam perpétua frui pacis tranquillitate:

quae scimus quantum saepe muïtis otfecerit

qui in alto otio plus satis securi mox de spinosis

ac nunquam finiendis quaestionibus velut in umbra

aeriter disputare ao digladiari coopérant, et pertaesi

ohristianae simplicitatis et veritatis doctrinae suarum

argutiarum et opinionem innumera portenta in

scripturas sanctas intulerunt, quibus longe maius

damnum quam crudelissimi tyranni exquisitis suis

suppliciis dederunt. Quod malum hodie quoque

hoe noxiosius grassari videmus quo sunt huius nostri

saeouli praeclariora multa et praestantissima, interim

autem ambitioaa ruultum, ac proinde quoque

ultra modum pervicacia, denique ad lites et contentiones

velut nata ingénia, quae tantum non totum

christianum orbem sua intempérie et rixandi libidine

eonturban£, veterum orthodoxorum iam inde

ab initio indubitata, quippe scripturis Sanctis communita,

confessa convellentes ac de novo in dubium

revocantes, ac sua horum loco placita tanquam oracula

magna autoritate, hoc est, exsecranda temeritate,

omnibus qui christiani esse velint obtrudentes,

ut multi hodie boni ac pii homines feliciores se futuros

fuisse serio existiment, si mox renascente

Christi evangelio et simplici huius facie tyrannorum

excarnificationes ad mortem usque sustinuissent,

quam nunc, 2 ) quando tot male feriati homines nil

aliud quam alios super alios indissolubiles quaestionum

nodos nectunt et plures subinde in scripturis

labyrinthos, s ) unde nullus exitus sit, aedificant,

quibus sic animis angantur et excrucientur, ut eos

tantum non despondeant. Cuius mali et miseri

autores sunt etiam nonnulli ex iis qui caeteris magis

pii et eruditiores saniorisque consilii esse videbantur:

inter quos vel praecipuus est Io. Brentius,

de quo tu recte sane iudicas, nee quisquam puto

est cui paulo hie vir notior sit, qui non ex animo

doleat tarn bonum tamque eruditum virum sic esse

quorundam blanditiis et malis artibus delusum ac

dementatum, ut tarn malae et ab omnium veterum

orthodoxorum sententia abhorrentis causae patrocinium

tanta nominis et famae suae iactura susciperet:

quem utinam Dominus quam primum suo spiritu

ductore in viam revocet.

Pro tua ad me scripta de Iudaeis ferendis aut

non ferendis sententia 4 ) gratiam tibi maximam ha-

2) supple: suit.

3) Heu, utinam ipse non talem phrasium labyrinthum

aedificasset !

4) Calvim consilium de Iudaeis non ewstat. Caeterum

cf. N. 3371.

beo, neo minorem quod de libris tuis Tel recens

natis, vel dudum quidem editis sed iam locupletatis,

deinde etiam quos adhuc magno studio et labore

parturis, diligenter me fecisti certiorem. Nam de

praelectionibus tuis in minores omnes prophetas

(exoipio eas quae in Hoseam ante hoc triennium

prodierunt) 5 ) nihil haotenus a quoquam accepi.

Quare nunc eas afferri mihi per hunc Lineri nostri

fratrem omnino curavi. Quemadmodum nuper in

Isaiam et Acta eruditissimos incomparabUesque

commentarios tuos 6 ) ab illo accepimus, nunc impatienti

desiderio tuos in Danielem enarrationes et

Mosis harmoniam 7 ) exspeotantes. Satur certe fieri

tuorum scriptorum nunquam potero, ita singulari

quodam genio non solide docta solum et luculenta

sed amabilia quoque et suaviter afficientia mihi

(quidquid aliis sint) omnibus modis videntur. Dominus

Iesus Christus tantisper imbecille hoc corpusculum

tuum et animum plane magnum magnaque

meditantem spiritu sancto suo corroboret vegetet

ac conservet, donee quod hoc ipso hortante iam

dudum pie coepisti eo itidem fortunante féliciter

perficias, hoc est, divinae scripturae libros, hoc spiritu

autore scriptos, hoc quoque dictante divinis

tuis explicationibus christianae doctrinae studiosis

incredibiliter profuturis ad unum omnes illustres.

Bene vale, mi frater, mi anime, semper mihi

in visceribus Christi praeter omnes alios arotissime

complectende ac unice venerande. Commendo vero

tibi, quod semper soleo, hanc meam tot annorum

aetatem quot divinus psaltes totam hominis vitam

terminât, quo dissolutionis meae impendentem iamiam

diem cum tranquillae constantiae gaudio securus

exspectem, inque pace mature cum illis colligar

qui in Domino obdormierunt, in quo iterum et

aeternum vale. Vitoduri 6. Iulii anno 1561.

Tuus ab animo si quisquam

Ambr. Bl.

3431.

BLAURERUS CALVINO.

Prqponit quaestionem an coma sumenda sit administrante

ministro qui de ea aliter sentit ac qui

mensae accedit.

ô) In Hoseam 1557. in Buodecim Febr. 1559 (N. 3014).

6) Isaias iterum editus a. 1559. Acta a. 1552 et iterum

1560. 7) Daniel hoc ipso anno 1561 prodiit, Genesis sola

iam a. 1554, Pentateuchus totus a. 1559.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!