02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

141 1560 IUN.—IUL. 142

ram adhuc una illic esse puto. Ac rêvera quae

Mc multa sunt solummodo perstrinxi, ac multa

praetermisi quae coram melius dici possent. Valete,

patres et fratres mihi in Domino colendissimi.

Dominus vos statumque vestrum quam diutissime

tueatur ac conservet. Londini pridie Cal. Iulii

1560.

Vestri amantissimus atque observantissimus

Nicolas Gallasius.

Literas meas ad Rochiuni una

cum ve8tri8 quaeso mittite. Si pax

inita fuerit a legatis et obsidibus

regii8 sibi veretur. Consulite brevi

quid agendum erit, et prospicite

quid utilius ecclesiae futurum sit.

Dominos syndicos meo nomine salutate.

3325.

CALVINUS BEDFORDIO.

Faucis station rerum demi et foris repraesentat

maxime de Anglia soUieUus.

(Ex apographo satis recenti Bibl. Paris. Coll, Dupuy 102,

fol. 48 v.)

Generoso et nobilissimo D. D. Comiti Bechhordiensi

mihi inprimis observando.

S. Quia nuper literas ad te, clarissime vir et

generöse Domine, dedi Nicolao Gaïïasio 1 ) collegae

nostro, quem ecclesiae Londinensi pastorem destinavimus:mihi

in praesentia novum scribendi argumentum

non suppetit: nisi quod, dum occupatur

Gallia in apparatu belli Scotici, 2 ) terribiles minae

quibus undique impetebatur haec civitas paulisper

interquiescunt. A quatuor enim mensibus 3 ) exitio

centies fuimus addicti neque adhuc sumus extra

discrimen si hostibus nostris aliunde daretur quies:

sed opportune iacturam classis fecit Philippus. *)

3225.1) qui m. Maio Londinum profectus est. Literae ipsae

non exstant.

2) quod gerebaiur vere a. 1560.

3) non a coniuratione Ambosidna computandis quum

iam antea rumores de Geneva oppugnanda voûtassent.

4) proelio adv. Turcas vietae prope Tripolin m. Maw,

(Thuan. I 26 II. 857.)

Et Gallis 5 ) expergefecit Regina vestra: qui non

parum se metuere eius vires blanditiis ostendunt.

Utinam aliquando sedatis turbis et pacato bellorum

strepitu, vobis ad stabiliendam pietatem et purgandum

omnibus inquinamentis Dei cultum melior

tranquillitas obtingat: et nobis otium concédant

qui nulla de causa nos vellent perditos: quando

nihil aliud cupimus quam bona omnium pace et

citra noxam in angustiis nostris non secus ac testudo

sub concha sua latere. Verum ut in nostram

perniciem multi conspirent, Deus ad nos protegendos

alas suas extendet. In constituenda eeclesiae

forma, quae evangelii praescripto respondeat, tarn

lentos vobis esse progressus pus omnibus valde mo»

lestum est: atque, ut familiariter tecum loquar, non

minus eos angit hoc quoque alt er um, quod regina, ut

posteritati consulat, non adiicit ad gignendam sobolem

animum. Quid enim futurum putas si absque sobole

moriatur? Sed amore et oura patriae vestrae

provectus metas mihi praefixas transsilio. Sed

temperare mihi non potui, quin tibi tacitam eorum

sollicitudinem breviter attingerem, qui aeternam

regno vestro felicitatem optant. Te interea,

clarissime Domine, in sancto pietatis studio et ecclesiae

Dei promovendae cursu non defatigari laetor,

ac Deum ex animo precor, ut te magis ac magis

conservet, suis donis locupletet, ac praesidio

tueatur. Vale, nobilissime vir et domine mihi plurimum

observande. 6 )

3226.

GALLASIÜS CALVINO.

Pergü in narratione sua, maxime quatenus Alexander

in conspectu est, quem sibi collegam obtrudi non

vuU. In ecclesia de caeremoniis controversia exorta

est. Statum rerum apud Genevenses rescire cupit.

(Ex autographo Ood. Genev. 112, fol. 198.)

A. Monsieur Monsieur Despeville.

S. Tametsi exeommunibus ad vos Uteris, quae

forsitan longiores fuerunt, satis intelligere potes, mi

pater, qualis sit rerum nostrarum status, tarnen quia

5) lege: Gallos. Elisäbetha Scotts auxiUa praebuit

contra Gallos, m. Aprili. (Weber n. 569.)

6) quum epistola evidenter ex occasione scripta sü,non

propter atiquam pecutiarem causam, maxime probabile nobis

videtur earn simul cum N. 3216 missam fuisse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!