02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

637 1561 AUGUST. 638

super his ipsis verbis, quas absens scriptis regno

turbas dedissem, easdem meo adventu fortasse sedatum

iri. Hic ego iterum de mèo erga Regem et

patriam secundum Deum intento studio testatus,

Quum ea sit, inquam, mea tenuitas ut tanto regno

ab illa turbae nullae unquam metuendae sint: tum

vero ab eiusmodi cogitatione semper alienissimum

fuisse me, et scriptis ante abunde doeuisse, et in

mutua porro collatione patefacturum esse. Bogat

me tum Begina, ecquid gallice scripsissem. Seripsi,

inquam, translationem galücam Psalm, ao responsumquoddam

ad confessionem Ducis Northumbriae. 1 )

Occasio sermonis erat, quod ad illam delatus essem

ut auetor probrosi cuiusdam carminis, quod anno

superiore per Galliam circumferebatur : quod a me

nullo modo profeetum esse aperte et diserte coram

illa testatus sumj Bogatus de tua aetate et habitu

respondi quod res erat. Coepit tum Cardinalis

mentionem iniieere libri cuiusdam quem Possiaci haberet,

de re sacramentaria, qui liber meum nomen

praeferret. In eo, inquit, legi aliquid quod mihi

perabsurdum videtur: Perinde nempe quaerendum

esse nunc Christum in coena, atque antequam ex

Virginis utero prodiisset. Praeterea, inquit, in altero

quodam libro tuo sic te scripsisse audio: (nam

librum ipse non vidi) nempe quod Christus sit in

coena sicut in coeno. 2 ) Hoc quum Beginam et qui

aderant audientes commovisset, excepi, si libri ipsi

coram offerrentur certius multo pro meis agniturum,

si quidem mei essent. [ Quod ad primam illam positionem,

posse illam aliquantum absurdam videri,

uti nude a Gardinali prolata esset. Spectandum

igitur quid praecederet quidque subsequeretur: quia

illius positionis sensus appositus facile constare

posaetrj Quod ad alteram vero, ita mihi non indignam

modo, sed etiam blasphemam videri, ut non

modo non exstare in meis scriptis, sed neque in

alterius ullius, qui doctrinam ecclesiarum reformatarum

amplecteretur, affirmarem. Tum Cardinalis

omissa seeunda illa criminatione, ut quam impudentissimam

calumniam esse liqueat, undeeunque

primum suggesta sitiillum alteram sermonem multis

exagitavit, quod Christus in coena perinde quae-

^V rendus esset atque antequam ex Virginis utero

^ji^ prodiret. Summa orationis fuit, si res ita haberet,

j>

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!