02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

155 EPISTOLAE 3231—3232 156

bendas et coniunges cum Uteris Theophili,

cui scribo nee illas mittere. 1S )

Oro socrum ut scribat et consoletur

solitudinem. Mittat etiam aureos 30.

vel 40. quos in itinere reddam.

3232.

OALVTNUS RADZIVILIO.

Dedicatio novae editionis Commeniarii in Acta

Apostolorum.

(Ex edit. Genevensi ap. Io. Orispinnm 1560. fol. Quae simpliciter

ex priore editione descripta sunt typis cursivis expressa

leges.)

Illustrissimo Principi D. Nicolao Radziwil duci in

Olika Palatino Vilnensi Magni ducatus Lithuaniae

supremo Marsalco et Archicancellario etc. D. opprime

observando Io. Calvinus.

Quod Regum nomina, quibus hos commentarios

dicaveram, l ) induxi, ne in crimen levitatis apud

quosdam imperitos mutatio incurrat breviter reddenda

mihi ratio est. Nam quum et patris mortui

memoria vencrationem quam meretur apud me retineat

et filium qua decet observantia colam, eorum

tarnen nomina in hac secunda editione expungere

me coegit quorundam importunitas, qui dum vesano

in me odio perciti metuunt ne quid mois scriptis

gratiae conciliet regum maiestas, illis vehementer

displicuisse iactant, 2 ) nomen suum doctrinae de sacramentis

quam improbant fuisse admixtum. Id

verum sit neo ne in medio relinquo. Neque vero

mea interest, quando neque privatum lucrum neque

favorem mihi captavi. Bed quia indecorum ac turpe

mihi esset, scripta quae satis multos reperiunt voluntaries

lectores invitis obtrudere, palam nunc facere

operae pretitim fuit, nihil unquam minus mihi

fuisse in animo, sed plus sperasse humanitatis quam

expertus sum. In eo certe nihil esse offensionis

potest si ab eorum, qui mea officia fastidiunt, contemptu

me subducens suis quas appetunt et quibus

se oblectant delitiis frui patior.

Te vero, Illustrissime Princeps, non abs re de-

13) supple: potui.

8282.1) N. 1607. 1901.

2) Cum rege Daniae commercium epistölicum habëbat

Westphalus, per quern et Sturmius suas lüeras «idem transmisit.

legi quem dnobus subrogarem: quia et te dignissimum

existimo cuius nomen in spirituali templi

Christi aedificio appareat, neque metuo quin eadem

benevolentia, quam erga me humanissimis Uteris

declarare gravatus non es, librum quoque meum

prosequaris. Sed omisso nunc privatae benevolentiae

respectu in altero immorabor. Adde quod sermonem

cum altero prius habitum iure optimo ad

te accommodare licet. Nee vero praeclaras virtutes,

quibus summa tibi autoritas et singularis gratia

apud serenissimum Poloniae regem parta est, celebrare

hoc loco propositum est. Magis inclinât animus

ad exhortationem, cuius hue spectabit summa

ut qua alacritate initio amplexus es puram evangelii

doctrinam, quam strenua animi magnitudine hactenus

verum Dei cultum asserere conatus es, eadem

ad extremum usque constantia hunc cursum prosequaris.

Rarae quidem virtutis fuit, quum scires

apud multos nihil magis esse exosum ingenua professione

liberoque studio pietatis, simul tarnen ac

tibi illuxit evangelii Christi Veritas, nomen dando

non dubitasti illorum in te odia provocare. Nee

parum laudis merentur quae fovendis augendisque

ecclesiae primordiis officia impendere non desiisti:

licet passim minime plausibilis apud nonnullos proceres

plurimum invidiae tibi haec sedulitas conflaret.

Sed quia non minus arduae difficultates tibi

restant, animum ad eas superandas, donee extremum

actum compleveris, subinde colligere operae pretium

est: et eo quidom attentius, quod multi principes,

quum videant foede corruptum ecclesiae statum, remedia

tarnen nulla tentare audent: quia in malis

ex vetusta et tranquilla possessione pellendis quod

metuunt ex novitate periculum eos ab officio retardât

et impedit. Alii absurdum et stultum esse existimant

morbos insanabiles attingere. Alii nes.cio

qua pravitate omnem correctionem refugiunt et exhorrent.

Yerum de obstaculis quae te circumstant

apud te, cui plus satis cognita sunt, disserere supervacaneum

foret. Quoscunque tarnen insultus tibi

ingerat Satan, et quibuscunque te pugnis ac certaminibus

exerceat, nefas est in hac sacra militia,

quam sub Christi vexillo professus es, unquam fatigari.

Porro, 3 ) quamlibet sis per te voluntarius felicem

propensi studii cursum subsidio hoc, quod tibi per

manum meam Deus offert, iuvari ac provehi neque

grave, ut spero, neque inutile tibi erit. Quoties sursum

ac deorsum volvi res in mundo videntur, nulla

stabiliendis conscientiis aptior aut solidior fultura inveniri

potest quam ubi Christi regnum, quale nunc

cernitur, ante oculos nobis ponentes, quaenam ab initio

ratio eius et natura, qualis status eius et conditio

fuerit reputamus.

3) N. 1607, pag. 293.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!